Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie
(1944)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 649]
| |
Appendice II
| |
[pagina 650]
| |
reliquorum orbium ad nostrum hunc ratione nec de totius systematis complexu definitum fuerat. Ut proinde non satis pro merito Copernicus ab ijs laudatur qui Pythagoreorum hypothesin renovasse eum ac revocasse dicunt, cum ille vix teneribus initijs coeptam ingenij sui perspicacia (autre leçon: felicitate) quasi de integro totam eruerit ac perfecerit. Jam quis nescit quanta praeterea accessio facta sit astronomiae ex quo commentitios illos Epicyclos Keplerus coelo relegavit (autre leçon: amovit) simplicesque Planetarum vias esse docuit. Quam denique haec omnia Telescopij observationibus confirmata fuerint et ipsorum denique planetarum numerus alijs planetis auctus? Itaque si quis cogitet quantarum hic rerum cognitione veteres astronomi caruerint, ut nec partes Systematis singulas nec formam totius habuerint perspectam, facile quoque intelliget fieri non potuisse ut instar ejus aut imaginem quae quidem similitudinem aliquam haberet arte effingerent. Ad haec mechanicae pars illa quae ad horologiorum automata pertinet non pauca habet ad hujusmodi sphaeras mobiles instruendas necessaria, qualis est lamina illa è chalibe quae in spiris adstricta motui omni principium dat, et multo quidem aptius quam plumbi gravitas; quale et libramentumGa naar voetnoot7) quo rotarum extremarum cursus sufflaminatur (autre leçon: celeritas cohibetur). quae nec Archimedis aetate nec multis post seculis cognita fuere. Si enim reperta fuissent, non potuissent, cum tantam ultilitatem haberent, postea negligi aut exolescere. Quod autem vitream sphaeram Archimedis fuisse aliqui voluerint, non video quid aliud vitro hic fieri potuerit quam ut machinam totam includeret, fragili sane custodia. Si vero sphaera fuerit e metallo, oportet ut vel in ejus superficie motus planetarum apparuerit quales videre memini quae cursum solis exhiberent (sed hoc in tanta motuum apparentium diversitate, nunc prorsum nunc retro incedentibus sideribus non videtur mihi praestari posse), vel tale genus sphaerae fuerit, si tamen ea sphaera dicenda est, quae ex pluribus circulis armillisve componitur alijs alios includentibus, quorum quisque suum planetam circumferat. Hic vero similitudo veri systematis crebris illis deferentibus circulis non parum obscuratur qui in coelo nusquam existunt. Fortasse autem hujuscemodi sphaeram armillarem vitrea inclusit Archimedes, nisi totum illud de vitro figmentum est, quod mihi potius videturGa naar voetnoot8). Cicero quidem qui Posidonij sphaeram Archimedeae aemulam laudatGa naar voetnoot9) vitri non meminit sed varios planetarum motus in sphaeram utrumque attigisse confirmat. Sed neque Posidonij tempore vera systematis natura (autres leçons: facies, species) comperta erat, nisi quod Veneris et Mercurij stellas solem am- | |
[pagina 651]
| |
bire inque cursus sui centro habere ex AEgyptiorum doctrina jam percrebrueritGa naar voetnoot10). qua una re aliquid amplius quam Archimedes efficere potuit. Sed hoc rursus AEgyptiorum inventum a Ptolomaeo rejectum est quem omnes deinde usque ad Copernicum secuti sunt. Itaque qui ante hujus tempora talia automata architectati sunt frustra, ut mihi videtur, ingenia sua torserunt, inter quos fuisse narratur qui mille quingentis rotulis opus suum oneraveratGa naar voetnoot11). Postquam vero a Copernico reformata ac in melius mutata est astronomia, quae deinde Tychonis Brahei observationibus et Kepleri industria perfectionem fere summam est adepta, sicut facilius tentari res eadem potuit ita a pluribus quoque (autre leçon: plurium quoque aemulatione) suscepta fuit (autre leçon: ita plures quoque in hoc incubuerunt) quorum et machinationes quasdam vidimus vario artificio elaboratas. Nostra autem quam hic exponere aggredimur diversa quantum scio ab omnibus ratione constructa est ac simplici quidem forma adeo ut non paucioribus rem confici posse existimem. Similitudinem vero veri systematis omnium orbium positu ac dimensione, tum medijs aeque et anomalis planetarum motibus exacte exprimit ac praeter spectaculi elegantiam hunc praebet usum, ut loca planetarum in coelo apparentia tam in futurum ac praeteritum quam in praesens tempus cum conjunctionibus atque oppositionibus omnibus velut ephemeride quadam perpetua, nullo negotio inde addiscere ac praevidere liceat. Ut itaque ab exteriori constructione exordiar, Octogonum est etc. |
|