Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie
(1944)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 573]
| |
IIIGa naar voetnoot1).
| |
[pagina 574]
| |
rectam quae ipsi convenit anno 1686. Similis fere processus est inquit in eruendis declinationibus. Sed bene nota, quod differentia pro annis desideratis in nonnullis stellis sit adjectiva in alijs subtractiva. Eum in finem cuilibet stellae adscripsi vel Add. vel Subtr.Ga naar voetnoot5) (quod tamen in Tabula non invenitur adscriptum). Hoc nempe notat de differentijs declinationum, addit enim, E contrario differentia ascensionis rectae semper additur, cum ascensiones continue crescant; exceptis solummodo 11 stellis; id quod inter maxime memoranda imprimis notandum habemus, cum nemo, quod sciam, nec ipse Tycho, rem hanc summè notabilem in istis undecim stellis hucusque adhuc deprehenderit. Nisi quod Ricciolus animadverterit in unica tantum stella, in humero scilicet Ursae Minoris tale quidpiam contingereGa naar voetnoot6). Hae undecim sunt 1 in dextro pede Cephei. 2 in flexura secunda lucidae Borealis draconis. 3 in flexura IV draconis. 4 in humero Ursae Minoris. 5 in pectore ejus. 6 in dorso ejusdem. 7 in latere seu ventre ejus. 8 prima caudae ejus. 9 media caudae. 10 ad humerum proxima. et 11 altera ad humerum ejusdem Ursae Minoris. In his inquit stellis ascensio recta hoc nostro aevo nunc decrescit, atque ita differentia ascensionis in subsequentibus annis detrahitur. id quod tamen non perpetuo fieri poterit, siquidem post aliquot mille annos contrarium rursus accidet, si mundus eousque substiterit. Exercent enim omnes hae stellae motum reciprocationis, modo directe modo retrogradè incedunt, modo etiam sunt stationariae, et quaelibet alia atque alia proportione, adeo ut totam eclipticam intra 25 millia et ultra annorum semel obambulent. Adhuc quaelibet harum stellarum alios atque alios stationis exercent terminos. Jam illa post stationem secundam est directa; rursus altera est retrograda ad stationem secundam. Termini vero stationum plerumque distant ab invicem 80, 100 et 120 gr. Deinde Stella Polaris totum aequatorem percurrit atque nunc est velocissima. at vero reliquae nunquam aequatorem absolvunt, sed intra terminos stationum suarum periodos suas conficiunt, ultra quos evagando non discedunt. Sic ut plerumque secunda statio fiat circa 210 et 230 gr. et prima statio circa 310 et 330 gr. Limes vero discernendi stationem prima à secunda est 270 gr. in aequatore. Pariter declinatio admodum variabilis vix semel toto revolutionis fixarum tempore una alteri omnino est aequalisGa naar voetnoot6). Unde autem hic mirificus motus oriatur, imprimis quod in quinque ex illis undecim stellis differentia declinationis (voluit dicere ascensionis) sit hisce temporibus adjectiva, in sex reliquis subtractiva, et quod stella polaris inter reliquas ejusdem sideris Ursae Minoris, his legibus hoc tempore sit exempta, est res quidem penitioris indaginisGa naar voetnoot7) quam se dicit posse explicare. Sed doctioribus non fore difficile ut eam penetrent ex globis coelestibus vel schemate quodam inde descripto: quoniam ita et non aliter in hisce stellis evenire debetGa naar voetnoot7). | |
[pagina 575]
| |
Proculdubio ex triangulis sphaericis haec calculo inveniri possunt. Esset tamen operae pretium haec accuratius definire unde simul, ut puto, invenietur methodum istam computandi ascensiones rectas per additionem proportionalem non esse probam. Etsi ad computandas stellarum longitudines recte proportionale augmentum usurpetur. Vide Ricciolum Almag. novo ... et Astron. reformataGa naar voetnoot8). |
|