I.
De probatione ex verisimili.
Omnia fere huc reduci. forsan et mathematicorum demonstrationes. Certitudinem vero non bene poni in perceptione clara ac distincta. Patet enim ejus claritatis ac distinctionis varios quasi gradus esse. namque et in ijs quae plane nobis perspicue comprehensa putamus saepe fallimur et ipse Cartesius exemplo est, ut in legibus communicati motus ex impulsu corporumGa naar voetnoot1). &c. in circulo illo ex glacie in aere suspenso cujus repercussu parelia fieri vultGa naar voetnoot2). In bene discernendis istis probabilitatis gradibus ingenium judicijque rectitudinem conspici, nec usquam tantum aberrari quam in ejusmodi judicij neglectu aut perversitate.
Sunt enim qui quae mathematicorum more conclusa non sunt ita pro dubijs habenda putant, ut nihilo minus his plane contraria amplecti liceat. Velut in Copernici Systemate, etsi undique et observationum consensu et argumentis et quasi naturae ipsius voce id confirmari, commendarique videant, tamen quia aliud quoddam Tychoni Braheo in mentem venisse intellexerunt neque illud Copernicanum geometricè demonstratum esse, non illi magis quam huic accedendum existimant, nec prae imbecillitate judicij tam immanem probabilitatis differentiam agnoscunt. Ceci s'applique e.a. à Cassini et à Roemer: voyez sur eux la p. 311 qui précède.
Sic multi omni aevo astrologorum genethliacorum praedictionibus fidem tribueruntGa naar voetnoot3), non satis perpendentes quam inepta et ratione carentia principia sint eorum artis. Veluti efficacia ista planetarum secundum aspectus, hoc est secundum angulos quibus in terra distare apparent, tum regulae ex his constitutae ad praecognoscenda vitae prospera aut adversa. Nec perspicere valent haec ab impostoribus lucelli gratia fuisse excogitata; quoniam verisimilium gradus discernere nesciunt.