20 Nov. 1665.
A sol. B Jupiter. G satellitum unus. CD orbis magnus telluris. EBF excentricus Jovis. FGHGa naar voetnoot2) circulus in quo satelles movetur secundum ordinem dictarum literarum. Terra in D post oppositionem Jovis et solis. Umbra igitur comitis G, quae sit ad O, apparet adhuc in disco Jovis quando jam corpus comitis inde excessit apparetque ad H.
Itaque post oppositionem Jovis cum Sole, usque ad conjunctionem, semper corpus Comitis praecedit umbram suam, sicut et Cassinus scripseratGa naar voetnoot3). Auzotius vero contra fieri volebatGa naar voetnoot4) at errorem suum continuo post ultro fassus estGa naar voetnoot5).