No 1964.
GilletGa naar voetnoot1) à Christiaan Huygens.
14 juillet 1673.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Viro doctissimo salutem dat litterarum amans.
Licet neque de facie neque de nomine tibi notus sim, vir nobilissime, nihilosecius ad credendum adductus sum tibi non ingratum fore, si quam in 5a propositione 4ae partis libri tuiGa naar voetnoot2) habeo difficultatem, illam tibi salutato proponerem. Verum cum non adeo felix sim vt te domi reperiam, Epistola ista meas vices gerens quaenam sit mea difficultas, exponat; cum deberes probare lineam aee + bff + cgg/ad + bd + cd esse aequalem pendulo simplici, hanc aequalitatem supponis et ex hac suppositione probas aequalitatem motus, et ex aequalitate motus concludis aequalitatem linearumGa naar voetnoot3); perinde est ac si diceres, motus est aequalis quia lineae sunt aequales; lineae autem sunt aequales quia motus est aequalis; ex eoque magis apparet circulus quod si eadem aequalitas supponatur inter aee + bff + cgg/ad + bd + cd et quamlibet aliam lineam semper idem calculus reperiatur, eodemque modo probatur linea illa esse aequalis cuilibet lineae; neque minus a veritate mihi videris abhorrere qui lineas a.b.c.d.x. perinde atque earum extremitatum motum acceleratum, inter se referri existimaveris, cum hae lineae vel in eodem vinculo reserantur sicut quadrata motus accelerati vt facile probatur ex eo quod singula puncta soluta semper redeant ad eandem altitudinem unde descenderant conjuncta quandoquidem in disjunctione nulla pars neque intendit neque remittit motum; His solutis caetera optime cohaerent. Si hoc quid responsi non fastidis me tibi maximo beneficio devincies semperque
Vir Clarissime
Tibi paratissimus ero Gillet.
Data Lutetiae pridie id. Jul. anno. ciƆiƆclxxiiiGa naar einda).
A Monsieur Monsieur Hugens à Paris.