No 830b.
N. Heinsius à J. Chapelain.
[décembre 1660].
Appendice au No. 830a.
Une copie se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Hugenii nostri merita in rem literariam a Gallis quoque vestris aestimari gaudeo: qua de re multis agebam nuper cum parente eius ac postulabam vt moram paulo diuturniorem filio concederet huius absentia quae ad augendum familiae suae splendorem non parum conferret. Respondit mihi penes filium suum stare rem totam, nec quicquam caussa esse cur is reditum ad suos maturaret.