Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1505.
| |
[pagina 545]
| |
cando, ut par est, amplector: lubensque resciscam, quando exspectandum ut confectum atque accurato examine probatum mihi transmittatur. Praeter conditiones in literis tuis memoratas, nimirum ut & mensae imponi & parieti appendi possit, ut minuta prima & secunda in circulis distinctis indicet, vel eâ dispositione quae in Horologio Vestro, edito anno 1658 vel meliore quapiam postmodum inventâ; illud insuper stipulandum videtur, ut elateris motus ad spatium hebdomadarium aut paulo majus accommodetur. Talia enim nunc passim apud automatarios prostare & commendari audio. In pretio condicto & solvendo simulatque horologium quale dictum acceperim, scilicet centum florenorum, siquidem tibi non iniquum videtur, acquiesco: licet de 80 florenis solutis pro tali opere, cum minutis primis, à SeverinoGa naar voetnoot1) ipso, ni fallor, fabricato, mihi quicquam suggestum sit; & aliud viderim (ast pondere motum) alterius opificis, 90 florenorum quod praeter minuta prima & secunda, etiam septimanae, mensis, & Lunaris motus dies in circellis peculiaribus exhiberet. Sed ego posteriora ista in meo non requirerem. Pretii isthaec differentia operis bonitate, quam tua causa confidentius exspecto, facile compensabitur. Caeterum loculus ligneus cum frontispicio vitreo, cui automaton includitur, contra omnem pulveris accessum (cui musaeum meum ob focum & lectum ibidem valde obnoxium) probe muniendum, adeoque foramen cui manubriolum versatile inditur, ad elateris motum redintegrandum, operculo mobili claudendum, ad eum modum quo in hodoeporicis fieri consuevit. Pudet fere quod minutiis hisce occupationes tuas graviores interpellem. Ne ulterius in hoc genere molestus sim, Severinus ipse ad quaesita superiora epistolio respondeat. Sin tibimet rescribere placuerit, quaeso ut verbulo indices, quid tibi constet, per epistolare, ut reor, cum Hevelio commercium, de temporeGa naar voetnoot2) quo Cometographia ipsius consummata in lucem prodibit. Quod superest, vitam tibi valetudinemque vegetam & prosperam ad coepta nobilissima perficienda, à Summo vitae valetudinisque arbitro, animitus apprecor,
Generosissime atque amicissime Domine Hugeni, Dordrechti Decembris 6. 1665. Tibi obstrictissimus Robertus Pagetius.
Nobilissimo, Clarissimo, Doctissimoque Viro, Domino Christiano Hugenio, de Zulichem. Hagae Comitum. III |
|