aliam Clarissimus Cassinus ederet nobiscum communicare vellet: quod pro solitâ sua humanitate facturum non dubito.
Magno teneor desiderio videndj Dioptricam tuam, quam vt publici iuris facias te etiam atque etiam rogo. Multum interim tibi debere me profiteor, si refractionis ab aere ad vitrum rationem, quam dubio procul accurate cepistj, me docere velles. Sed quod commodo tuo fiat, nihil enim est quod festinet. Vale Vir Nobilissime meque constantj semper affectu credito
Tuj obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Dabam Leodicj 9a Octobris 1665.
Nobilissimo et Clarissimo Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem &c. A la Haye.
VI