Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1314.
| |
[pagina 204]
| |
Mentionem Cometae varijs e locis accepj sed solius qui Decembrj mense visus fuit; nullas hucusque reperj, quae secundiGa naar voetnoot5) (qui hucusque apparet) meminerint. Credunt nonnullj unum esse eundemque quj praesenti mense et elapso nostrum hemisphaerium jnviserit, cum tamen prior meridiem versus cursum suum direxerit, secundus Septentrionem continuo petat. Roma intelleximus Reginam SueciaeGa naar voetnoot6) a Patre Kirchero et Patre Fabrj obseruationes postulasse de primo Cometa, qui pluribus diebus Romae apparuit postquam hîc videri desijt. Clarissimae Dominationis suae Ex animo obsequijs addictissimus Gregorius a Sto. Vincentio octogenario maior
Gandauj 23 Januarij annj 1665. |
|