No 792.
[P. Petit] à [Christiaan Huygens].
[octobre 1660.]
La pièce se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Obseruatio Declinationis Magneticae 1660.
Anno 1660 Mense Junio circa solsticium in plano Lowideo exquisite horizontali, delineatis pluribus Azymuthis ante & post Meridiem Sole existente in ijsdem altitudinibus & jteratis etiam pluries in diuersis diebus ijsdem Observationibus ope quadrantis aerei sex pedum diametri, tandem ducta fuit exactissimè linea Meridiana Parisijs in meis aedibus citra luparam: cui applicatis saepius & vicissim binis Pixidibus jnstructis suis acubus Magnete Vinari jllitis, alterâ septem alterâ decem digitorum longitudinis, obseruata fuit jllarum Declinatio ad Orientem constantissime Vnius gradus cum 10 Minutis circiter.
Die vero 14 Mensis Octobris sequentis, Ante Meridiem, cum litterati plures & Mathematicarum Professores, hujus rei explorandae caufâ me jnuisissent, nec fidem dictae lineae Meridianae praebere tenerentur, cum prae manibus esset experimentum, me ipso jnstigante, observatae fuerunt altitudines Solis cum ipsius Azymuthis, quibus, applicatis ijsdem acubus, emerserunt Declinationes Magnetis