nomorum frustretur. At neque hoc minus novum atque inopinabile omnium auribus accidisset, Planetam aliquem non antea visum in caelo repertum esse, nisi novitatis gratiam stellae Mediceae abstulissent. Verum hic noster Saturni accola, quo diutius latuit, majorique molimine ad terram deducendus fuit, eo magis deprehenso gaudendum est: quodque vnus hactenus
desideratus, cumulum nunc tandem errantium stellarum explet, numerumque earum duodenarium; quo majorem post hac repertum non iri, prope est ut confirmare audeam. Certè jam majoribus illis ac primarijs, inter quos Tellus haec reponenda est, aequales multitudine minores existunt, & utrique illo, quem perfectum dicimus, numero continentur, ut consilio summi opificis modus hic praefinitus videri possit. Caeterum multiplicem contemplandi materiam, Philosophorum ingenijs circa haec caelestia corpora exorituram, quibus veluti nova accessione mundum auximus, non persequar. Vnum hoc inanimadversum eos praeterire nolim; nempe quam non leve argumentum ad astruendum pulcherrimum illum mundi vniversi ordinem, qui à Copernico nomen habet, Saturnius hic mundus adferat: si enim gravatè olim isti systemati assentientibus, scrupulum demere potuerunt quaternae circa Iovem repertae Lunae; manifestius vtique nunc eos convincet vnica illa circa Saturnum oberrans, atque ob hoc ipsum quod vnica est, nostratis Lunae similitudinem magis exprimens: vt omittam nunc aliam quoque Saturnij globi cum hoc nostro cognationem, quam in simili axium utriusque inclinatione invenient Astronomiae periti. Quae sanè cum mecum reputo, fieri non posse videtur, vt veritatem hisce in rebus tam feliciter repertam, tamque manifestis indicijs fultam, ulla aetas obliterare valeat, quam diu modo observationum Galilei aut nostrarum aliqua memoria supererit. Hasce igitur vt ab oblivione vindicarem, vtque deficientibus forsan olim organis quibus easdem repètere liceat, esset tamen vnde aliquando extitisse probari posset, hac qualicunque scriptione publicandas censui, omnibusque impertiendas. Quod autem Celsitudini Tuae commentarium hunc inscripserim, feci id non vna ratione. Namque in primis celebritatem claritatemque ei non exiguam ab Illustrissimo nomine tuo acquiri posse credidi; cujus cum per orbem vniversum, quà modo aliquis virtuti aut humanitati locus est,
latè fama pervaserit, librum hunc tibi nuncupare, hoc est velut in edito cunctisque conspicuo loco eum deponere. Deinde nec ignorabam quantum momenti accessurum esset invento illi nostro, quo perplexa Saturni mysteria exponere conatus sum, si exactissimo tuo judicio illud probari contingeret: quod utinam non frustra speraverim. Sed ante omnia occasionem aliquam me invenisse gavisus sum, neque omittendam duxi, qua palam commemorarem quantum tibi, Princeps Celsissime, artes disciplinaeque optimae, & in his Mathematicae praesertim debeant, quod contra invalescentem indies barbariem patronum ijs ac defensorem te praestas, quodque familiariter eas colendo, ac velut in contubernium tuum admittendo, plurimum dignitatis ipsis concilias: quod denique praestantissimorum ex omni antiquitate Autorum scriptis in vitam revocatis easdem promoves ac locupletas. Nempe ad haec facienda, & illustria majorum