No 491.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
15 juin 1658.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Clarissimo Nobilissimoque Viro Domino Christiano Hugenio Fr. à Schooten S.D.
Quandoquidem harum Thesium copiaGa naar voetnoot1) Hamburgo ab AutoreGa naar voetnoot2) mihi transmissa est, qui me rogavit, ut exemplar hocce tibi destinatum ad Te amandari curarem: deesse nolui, quin hoc levi officio desiderio ejus obtemperarem. Ipse autem juvenis est ornatissimus ac generosus, Patricius Hamburgensis, qui prout in literis haud paucos fecit progressus, inter alia sua studia in Mathesi quoque operam navavit. Triennium est, quòd hìc Leydae similes de Luna ejusque Maculis ThesesGa naar voetnoot3) sine Praeside defendit. Quicquid autem illarum sit, tuo duxi relinquendum judicio; quod ipsum cum sit accuratissimum facile dignoscere poterit, quid in ijsdem Thesibus ab ipso praestitum sit. Caeterum quam ob rationem ita Lipstorpio nostro insurgat, ac juvenis adhuc non vereatur ipsius labores omnino proscribere non video. Certè in eo parum providum existimaverim, ut qui in alterius honoris detrimentum,