No 386.
Christiaan Huygens à Fr. van Schooten.
21 avril 1657.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse aux Nos. 376 et 380.
Clarissimo Viro Domino Fr. Schotenio Chr. Hugenius S.D.
Literas hasce binas MilonijGa naar voetnoot1) ipse ad te deferre in animo habebam, sed ob negotia quaedam propositum mutare coactus nolui id tibi fraudi esse. De constructione tua Cubicarum aequationum, falso suspecta, habes confitentem reum, Quae vero ex mente De Frenicle de quaestione à Fermatio proposita in meis literis adscripsit examinanda tibi relinquo. Magna quaedam compendia in inveniendis cubicis istis numeris videtur adferre, quantaque fortasse non putâras inveniri posse. Sed quibus rationibus nitantur inquirere operaepretium est. Alteram quaestionem quam Fermatius proposuerat de inveniendo quadrato qui in datum numerum ductus adsumptâ ad productum unitate faciat quadratum; ego solveram, Canone quodam adhoc tradito: Atque existimo eodem usum esse Freniclium ad inveniendos numeros quos mihi Milonius mittit, sed immensi fuit laboris, quemque ego nequaquam suscipere vellem. Quae de inveniendis telescopij lentibus addit plane erronea sunt, videoque male ipsum retinuisse quae quondam à Robervallio didicerat. Tractatum