sus à culpa immunem praestare: ut satius sit ingenuâ delicti agnitione apud aequum & benignum judicem veniam deprecari, quam frigidarum excusationum patrocinio innocentiam praetendere. Quod dudum factum oportuit, nunc adsum rationem redditurus eorum quae cum lentibus liberalitate non vulgari mihi donatis acta sunt. Artificem nactus in opificio proprio non inscitum, in Opticis verò nimis praefractè sciolum, vix frequenter iteratis instructionibus, & identidem ejus quod factum erat mutationibus, obtinere potui ut ad leges praescriptas mihi tubum fabricaret. Eum ex laminis ferreis stanno incrustatis constructum ita partiti sumus, ut pars longior quae lentem majorem habet, quasi undecim pedes Rhynlandicos aequet; altera pedalis & exemtilis leviore negotio tubo vel protrahendo vel contrahendo inserviat. Longiorem, ut rectitudini consulerem, atque ut adversus contusiones munitior esset, trabeculae ligneae ejusdem fere longitudinis, sed crassitiei ferme duorum digitorum, ut commodè manibus tractari & transferri queat, affixi. Fulcrum ex Calthovii praescripto concinnavit faber ferrarius, ut ad situm quemlibet haud difficulter disponatur. Adminiculis istis accinctus quid partim supra, partim infra spem conceptam observarim, nunc habeto. Lunae phases distinctè admodum & dilucidè, particulaeque illuminatae in segmento obscuro, jucundo sane spectaculo repraesentantur. Quaecunque in tabulis suis Selenographicis delineavit Hevelius, mihi satis exactè conspicari videor, exceptis minutioribus quibusdam, ut Insula Alopecia in palude Maeotide, &c: Jovem
acronychum cum satellitibus, illum tam latâ & determinatâ diametro, hos aliquoties omnes, ita perspicuè intuebar, ut abundè mihi & supra votum satisfactum putarem. Nec quicquam magis in eo genere desiderabam, quam ut planetas reliquos Saturnum imprimis, per eundem tubum spectandi occasio daretur. Illum horis matutinis saepiusculè telescopio meo excepi: verum quae mea erat ἀβλεψία, etsi subinde formâ oblongiore se visendum daret, & stellulam aliquam adesse suspicarer; tamen nec de brachiis aut ansis appositis, nec de satellite à te primum deprehenso, ceu mihi viso, certi quicquam pronunciare ausim. Hinc & observandi ardor defervescere, & rescribendi propositum, ne vel imperitiam vel infelicitatem meam proderem, ulterius differri; donec quod maximè quaerebam, necdum enim de inventione prorsus desperabam, assecutus essem. Interim occupationes graviores, & solito frequentiores conciones circa festum Nativitatis & deinceps, hebdomadum aliquot invaletudo inde nata, & subsecutae curae & molestiae domesticae ex morbo & morte ancillae, inter me & telescopium meum ferè mensium duorum divortium fecerunt. Nunc mihimet adeoque & contemplationibus istis restitutus, Hesperum subinde salutavi, spe non levi fore ut crescente diametro ejus, et circa elongationem maximam bisectus, & postmodum falcatus & cornutus nobis appareat. Saturnum etiam ortui acronycho approximantem, & ipsum & quicquid secum habet exsartè appariturum spero: aut saltem quando novâ tuâ & exactiore Astronomiâ Saturnicâ adjuti & animati alacriore & certiore studio observationibus istis incumbemus. Interim dum & coelum serenius commodo observandi tempore & adminicula quae dixi opperior, nolui committere ut hoc qualecunque non prorsus apud