Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– Auteursrechtvrij
[pagina 257]
| |
Constantini Hvgenii
| |
[pagina 259]
| |
Capilli.TOrtus hic in fila est sudor: quid homuncio turges,
Cujus in excelso est ipsa corona vapor?
| |
Caput.ES, quod es, ingenio: ingenii pretiosa supellex
Hìc latet: infernè vivus es; hàc es homo.
| |
Oculi.QVàm benè donasset geminam natura fenestram,
Una domo radium si ferat, una domum!Ga naar margenoot+
| |
Iidem.O Animi specula, ô κτίσεως portenta stupendae,
Vos ego, qui capitis omnia, non capio.
| |
Frons.NEscio quì sartam gerimus sine vulnere frontem,
Quam quis nescit Evam perfricuisse viro?
| |
[pagina 260]
| |
Auris.HAuris fortè fui, quae lapsu temporis Auris
Dicor. an hoc aurum nomen, an aura dedit?
| |
Eadem.NIl opus est Medico: Bilem, Rhabarbarum, & ipsam,
Si gustes, Aloën Auris amara caco.
| |
Eadem.OPpone auriculam: qui te vocat, Arcas, in aulam,
Huic opus aurito teste fuisse scio.
| |
Tempora.TEmpora mutantur & Ga naar margenoot*nos mutamur in illis.
O mores, virgo, ô tempora, dicat anus.
| |
Supercilium.SYlva repellendis praefigitur ardua ventis:
Ga naar margenoot+Haec aliquid vento saevius arcet; aquas.
| |
Palpebrae.CUm tenui Natura oculos munivit amictu,
Hoc homini voluit dicere, Fide Deo.
| |
Cilia.QVot rigidae stamus lachrymarum in littore setae,
Tot sumus in muscas hostica pila, pili.
| |
Nasus.PIctori noceo: neque enim, sine naribus, esset
Cur pictura Rosae cederet aut violae.
| |
Gena.INgenium, genus & genium quae prodere possum,
Et soleo, merito sum Gena dicta meo.
| |
[pagina 261]
| |
Eadem.CUr bona mala vocor sedes formosa pudoris?
Nempe quod instar habent non mala mala mei.
| |
Labra.LAbra virûm verbosa sient; facundiùs uno
Alloquitur mea me Julia basiolo.
| |
Eadem.IMprime suaviolum tepidis facunda corallIs,
Caetera per me sis, Julia, muta licet.
| |
Lingua.NIl opus est montes dirimant aut flumina fines:
Optima Terrarum lingua Geographica est.Ga naar margenoot+
| |
Eadem.QVaeritur unde siem carnis versatile frustum?
Quot cerebrum format somnia formo plicas.
| |
Eadem.FIde cui quicunque voles: mihi caussa timendi est,
Quà sapiunt homines, fallere, verba dare.
| |
Dentes.DIsce gula; attentè, lentè, prudenter, acutè
Uti denticulo, parcere ventriculo est.
| |
Os.Hàc cibus it, hàc verba volant, quò nempe triumphet
Mutua de nimia garrulitate fames.
| |
Mentum è more Gallico imberbe.DIsce quid immineat raso tibi..... Mento;
Si, quâ parte sumus, nos pudet esse viros.
| |
[pagina 262]
| |
Barba.HIrce, pater barbate, tua est haec gloria, menti
Excrementa gravem reddere longa virum.
| |
Collum.QVi dubitat Collum vitae cur copula dicar,
Permittat nodum solvere carnifici.
| |
Humeri.COrporis efficiunt humeri tabulata supremi:
Quid caput? impositae nil nisi turris apex.
| |
Vbera.MOntibus his pasci cupidos miramur amantes,
Queis ipsos aluit Fontibus ipsa parens?
| |
Papillae viriles.QVae Natura nihil frustra fecisse refertur,
Cur negat hàc etiam matribus esse viris?
| |
Ala foetida.VErtice cornuto est Aulus. dat adultera causam
Uxor, & esse virum praedicat id quod olet.
| |
Brachia.HAsce viden' chelas, mea lux? non extat amati
Corporis, aut flammae certior ulna meae.
| |
Eadem.BRachia tensa crucem faciunt cum corpore tenso:
Discite nata cruces corpora nata Cruci.
| |
Cubitus.NI lectum benè pransus amas, dormire sedendo est:
Qui cubitum non vult ire, eat in cubitum.
| |
[pagina 263]
| |
Palma & Pugnus.MOllia sunt palmae, prae pugno, verbera: refert
Rhetoricè num quis vapulet, an Logicè.
| |
Carpus.UT collo caruisse caput, vel poplite crura,
Sic poterat carpum non habuisse manus.
| |
Manus.Si capere ingenii est; quid ni super omnia membra es
Omnia cum capias, ingeniosa manus?
| |
Digiti.ANnulus includit digitum: qui grandior omnem
Includat dextram circulus, Annus erit.
| |
Iidem.NIl opus est famulis; servos natura cuique
Nascenti totidem contulit ac digitos.
| |
Vngues.PRuritum si debellas, impunè recides
Quae Deus extremis artubus arma dedit.
| |
Vola.OMnis homo est mendax. ego me reperîsse putabo
Veracem, si cui fortè pilosa vola est.
| |
Lineae Chiromanticae.ILle tibi fidat, palmaris linea, qui se
Fortunam pugno claudere posse putet.
| |
[pagina 264]
| |
Dorsum.QVid? plagas & onus? saltem Natura dedisses,
Cum me ferre dares omnia, pauca pati.
| |
Pectus.FOrtius obtusum est, si vera Mathesis, acuto.
Obtusum Batavi pectus habete mei.
| |
Os sternum.NIl opus impacti est homicidae cuspide teli:
Si sternum possis sternere, stratus homo est.
| |
Venter.VIvitur ingenio? facilis jactura cerebri est:
Per largitorem vivitur ingenii.
| |
Vmbilicus.SI polus humani quisquam sit corporis, hic est:
Arcticus an sit, an Antarcticus, ambigitur.
| |
Ilia.ILia tractanti subeant incendia Trojae:
Proxima sunt flammis Ilia, Thaï, tuis.
PEr me sunt homines: quâ me ratione pudendum
Appellas? pudeat, quem pudet esse, mei.
| |
Vterus.ME vide, & amentes animos natalibus infla:
Nascitur obscuro Rex, ut agyrta, loco.
| |
[pagina 265]
| |
Nates.UT quid iniqua τρυϕὴ cycnaeae prodiga plumae est,
Pulvinar natas quae sciat esse nates.
| |
Eaedem.NOlle manum Nautae piceos maculare rudentes,
Hoc est, quando nates, nolle madere nates.
| |
Femur.CAEsarei partus uteri sint gloria secti:
Incisi femoris partus origo Deûm est.
| |
Genua.SCirpus homo ex imo, sine nobis, ventre fuisset:
In scirpo nodum fecit utrumque genu.
| |
Idem.EVclides capere hoc possit, vel credere? flexo,
Quò pedibus nequeas, itur ad Astra genu.
| |
Tibia.COrporis harmonicè concordent artubus artus:
Esto; sed harmonicum tibia nomen habet.
| |
Sura.UT paria aequali superis sint ima quiete,
Credo datas etiam cruribus esse nates.
| |
Calx.IN stimulos calcem temerè qui nolit adactum,
In calcem stimulos cautior aptat eques.
| |
[pagina 266]
| |
Idem.
Ga naar margenoot+SI callus videas quam sit res proxima calci,
De callo calcem nomen habere putes.
| |
Pes.QVinque pedis digiti: non indignabere, Lector,
Pentametris aptè versibus addo Pedem.
| |
Planta pedis.NOn cedo capiti: Cynico si credere fas est
Plantanti, quod sum nomine, totus homo est.
| |
Pes opusculi.CVm Bove lasso sigo pedem: jam vade, Tabella;
Quando pedem potui ponere, tollo manum.
|
|