| |
| |
| |
| |
Balistarium.
Affuyt-huys.
TRuncus iners fusi sine me jacet hydra metalli;
Os aliunde, duos hinc habet illa pedes.
Hoc decies aeris pretium est, quod masla superbi
AEris obaeratam se ciat esse mihi.
| |
Theatrum Anatomicum.
Anatomie. Ontleed-camer.
MItte probro Civi suspendia vertere nostro:
Omne malum finis pulchra coronat opus.
Caesareum sit stando mori: generosior ille est
Caesare, qui sua post funere stare potest.
| |
Senatus Brabanticus.
Brabandsche Raed-Camer.
QVi vetus ignorat verbum, πλέον ἥμισυ παντος,
Ille mei censor non sat ìs aequus erit.
Impero littoribus Mosaeque Marique Brabantis
Fortè nec haec tota est fimbria veste minor.
Si minor est; vivus Pater est cui debeo partem,
Qui totum dabit est Filius Auriacus.
| |
Ga naar margenoot+Sacellum aulicum.
Cappel van 't Ηoff.
TEmpora mutantur: fuit olim Belgica Gallo-
Belgica, nunc bello Gallica facta fuit.
Hinc ego, Christicolis doctè vernacula Gallis,
Principibus pateo sancta magistra viris.
Nec talis mihi plaudo tamen: laus altera praestat;
Rarior est quâ me dote tumere decet.
Toto sum pretiosa solo, sum nobilis ipso
Quam cinis & manes animant, quam puvlis honorat,
Quam faciunt umbrae vivere, non moriar.
| |
| |
| |
A Jove principium feci, cum Numine quondam
Propenso sacris fabrica sacra fui.
Bella profanarunt bellam, sortemque nefandam,
De bella Bello bellica faeta, tuli.
Florentis Bello Patriae successibus aucta
Bella iterum Bello & Belgica facta fui.
Discite mortales à me; de fine beato
Spem non ambiguam, qui bene coepit, habet.
| |
Hortus sagittarius Arcus lignei.
Hand-boogh-Doelen.
QVaestitum est quis, Apollo meis tyronibus autor,
An magè formandis utilis esset Amor?
Caece sagittator, fatuis dominare Githaeris:
Plus mihi, Phoebaeâ qui sapit arte, sapit.
| |
Hortus sagittarius Arcus chalybei.
Voet-boogh-Doelen.
ELoquar, an sileam si cui natura noverca est
Artifices inter nomen habere meos?
Eloquar. Hìc virtus vitium est: accurrite lusci;
Plus videt hìc oculus, quàm videant oculi.
| |
Aedes Sclopetaria nova.
Nieuwe Doel-Huys.
NEmo mihi luxum saecli vel inutile marmor
Opprobrio justè verterit aut vitio.
Nassaviâ fundata manu confinia Coelo.
Quidquid agat Livor, non malè tecta levo.
Dicat,an exemplo factum sit moris inepti,
Splendida magnificas arma docere Scholas.
| |
Gyrgathus.
Dol-huys.
QVisquis ad haec casu divertis claustra viator,
Sic sanum fatuos crede monere meos:
An dolus an dolor, an fatum nos hisce latebris
Clauserit, & serò quaeritur & temerè.
| |
| |
Claudimur, hoc satis est. satis est? nimis esse fatemur,
Quodque sumus, solum fecerit esse nimis.
Hoc age, ut hìc faciant aliena pericula cautum,
Si quis Amans nimis es, sive Poëta nimis.
| |
Templum Anglicanum.
Engelsche-Kerck.
O Mea si tanto constaret fornice moles,
Quantùm te Coeli, Terra Britanna, tegit!
His ego te verbis, mater miseranda, vocarem,
His te participem coner habere mei:
Gloriam in excelsis Domino, mortalibus aegris
In terra Pacem praedico: tota veni.
| |
Senatus Hollandiae.
Gecommitteerde-Raed-Camer.
TOta quod assiduis indormit Patria curis,
Tuta quod officiis creditur esse meis,
Jam satìs hoc, quò vel sociarum cedere nulli,
Vel socias possim spernere, laudis habet.
Nec socias sic sperno tamen; facit altera major
Gloria, quod cunctis anteferenda ferar.
Patria conveniens venit ad mea jussa vocantis;
Saepe quod unita est imputet illa mihi.
Publica res Batavûm, si fers, fero ponderet aequus
Arbiter, an major jussa jubente siet.
| |
Camera rationum Generalium.
Generaliteits Reken-kamer.
QVanti constiterit Libertas, hìc lege; quanti
Constet adhuc, mea te Bibliotheca docet.
Scrutatus quantùm bello consumpsimus auri,
Aurea sim magis an ferrea vix statues.
| |
Carcer in Porta Aulae. Gevanghen-Poort.
QVà mea ferali meritò vicina catastae
Prospicit infamem rara fenestra crucem,
Credite me vobis quod Coelum dicere, Cives.
Solis Porta malis claudor, aperta bonis.
| |
| |
| |
Officina tormentaria.
Geschut-Huys.
SI nocua est nostro tellus tremebunda labori,
Nescio quid meritam territat augurii.
Nam, quoties dantem reputo Salmonea poenas,
Ceu Jovis irati fulmine tacta tremo.
| |
Graphiarium & Apotheca litium.
Griffie ende Fourneer-Camer van Holland.
NE nos postica positas in parte PalatI
Despice; habes quod & hìc, Civis & Hospes, ames.
Si Batvi conviva venis ad fercula Juris,
Ista tui penus est, illa Culina fori.
| |
Templum Parochiale majus.
Groote kerck.Ga naar margenoot+
VElleris aurati fumos & inane trophaeum,
Vix pretii partem glorio esse mei.
Velleris argenteî famam, partosque triumphos,
Post Vesalam, de te, Sylva superba Ducum,
Ornamenta puto, quae, post praeconia veri,
Plurime spectatum Civis & hospes eas.
Si spectando dolent oculi, lumbique sedendo,
Solâ mille tubis aure vacare licet.
Mille tubis portenta loquor mirabilis anni.
Organum Aristotelis, crede, minus logicum est.
| |
Suprema Curia.
Hoogen Raed.
NE dubita quam me appelles: appellor ab omni
Judice; sic quae sim quantaque nosse potes.
Summa, puta, sum summarum. quid summa? reperta est
Nequities laudi nuper iniqua meae.
Creditur hìc etiam Jus summum injuria victis
Summa: quod est nusquam sponte tribunal emunt.
| |
| |
Hei mihi, quàm donis distant inventa creatis,
Quàm se pejorem sê facit omnis homo!
Quàm bona victores docuit Natura videre,
Tam malus est victos qui revidere docet.
| |
Ad eandem abstruso loco sitam.
QVod mediae passim prostant, tu Curia tantùm
Nescio quâ post te parte suprema lates:
Illa quidem par est coelesti gloria: Coeli
Infera spectantur quaeque, suprema latent.
| |
Aula.
Hoff.
NOn ego quae mea sunt jacto Capitolia, non vos,
Marmora, non triplici proxima sacra Foro.
Hospitis immensi dium, dium caput, audi
Vesper, Eos audi, terror utrique, tego.
Hàc tumeo; hàc si non tumeo verbosa, fatendum est.
Laudibus eloquium succubuisse meis.
| |
Domus Assendelfica.
Huys van Assendelft.
PRisca domus, meliore novo molimine facta
Grandior, & certè pulchrior & melior,
(Nobilior nequii) sociis concedo puellis,
Ut me nulla modò pulchrior extet anus.
| |
Domus Barneveldia.
Huys van Barnevelt.
LAEtitiam vultu, nondum subeunte senectâ,
Prodo; latet memori clausa ruina sinu.
Discite non oculis nimiùm, non credere sorti:
Quam quid adhuc rectam stare putas, cecidi.
| |
Domus Brederodia.
Huys van Brederode.
MVtavi dominos, semper melioribus usa
Grandior, & rursum grandior auspiciis.
Tandem sum Brederoda. quid hoc? quòd nempe sit omnis
In Batavis & sit nulla secunda mihi.
| |
| |
| |
Domus Culemburgica.
Huys van Culemburgh.
QValis ab occulto saliens Arethusa meatu
Clarior attritis surgere fertur aquis,
Talem de tumulo videas, Albane, nitentem,
Talem post cineres me rediisse meos.
Huc, mecum vim passa veni, Bruxella; docebit
| |
Domus Nassavia, Com. Mauricii Brasiliae Praefecti.
Huys van Nassau.
SIve situm spectas, & quae mihi fonte perenni
Lambit honoratos nobilis unda pedes,
Sive quod Americae spoliis ornata decenter
Indico ut ingentes arte reantur opes;
Splendeo: quin ipsos Vates docet ista venustas,
Fabula quàm non sit jam, Venus orta Mari.
| |
Domus Fr. Sommelsdicii.
Huys van Sommelsdijck.Ga naar margenoot+
AVdiat Haga loquax, quando post Saxa Viasque
Et me dicendi fas sit habere vices;
Si facit ad formam fabricae facundia fabri,
Formosas inter debeo prima loqui.
| |
Camera Feudalis Hollandiae.
De Leen-Camer.
CLausa malis, non clausa bonis, pro crimine cuique,
Pro virtute, fidem solvo, fidem tenco.
Este probi & fortes, Batavi; nec proximus haeres
Agnati, nisi me dante, vasallus erit.
| |
Templum Lutheranum.
Luthersche Kerck.
INvide, dicendum est, paries, quid amantibus obstas,
Hei mihi, quae verbis quinque diremta fui!
| |
| |
Ecce tamen me tangentem confinia veri,
Me malè contemptam quâ ratione colas:
Quisquis ab extrema cursum Babylone Genevam
Instituit, per me transeat: hàc iter est.
| |
Gerontocomium.
Oude mannen-huys.
TAndem, Roma, tuam per me dedisce Tyrannin:
Est quod amat senium ferre, juventa negat.
Claude senes, ut ego. Radius per opaca refractus
Fortior est: ardet flamma coacta magis.
Claude senes. ubicumque piae licet esse juventae.
Tolle vagam Venetem & vina, facis Monachos.
| |
Coenaculum Principis.
's Princen Eet-Sael.
TEmpus edax rerum me succurrente domatur;
Mitius in Proceres me subeunte furit.
Disce quid intersit me stare, Batavia; pasco,
Qui te perpetuâ prosperitate, Ducem.
| |
Palatium Principis, viâ Boreali.
's Princen-Hoff in 't Noord-einde.
MAjestas & Amor simul hìc & saepe morati
Qualis ero perfecta, putas, quae, marmore crudo
Imperfecta, fui Regibus apta domus?
| |
Culina Principis.
's Princen Keucken.
QVisquis homo est, immundities ne spernat opimas;
Hasce meo in laudes adstruo jure meas.
Quod feci, non quod facio reputa, nec iniquus
Quis quod edas edat dispice, sed quid edas.
Noscite vos, jubeo, molles; & quaerite, quae vos
Coxit, an ex nitidis fortè culina siet.
| |
| |
| |
Armamentarium privatum Principis.
's Princen Magazin.
NOn est quòd Patriae munito unius ab armis
Auriaco toties victus, Ibere, tremas.
Privatum hic pentus est: per quae arma domestica servo,
Austriaca Auriacam disce timere domum.
| |
Hippodromus Principis.
's Princen Picqueer-Schuer.
NEscio quà praestes titulis, Academia, nostris:
Pace tuâ, simili sorte superba color.
Erudiunt pullos morosi doctor uterque,
Quadrupedes hic equos, hic bipedes asinos.
Ergo, pace tuâ, quanto discrimine vincam,
Circulus hìc, illic linea ducta docent.
| |
Concilium domesticum Principis.
's Princen Raed-Camer.
QVaeritur ingratè, quid agam; nec verba meretur
Quaestio: sic nutu solvier illa potest.
Curatoris eget, qui se cum sanguine divo
Et patrias pro te, Patria, spernit opes.
| |
Grapheium Principis.
's Princen Secretarije.
NAssovidûm imperii nostris arcana latere
Visceribus, novit Patria, novit Iber.
Ambigit alteruter quâ nos regione requirat?
Quaerito pistrinum Junii & Hugenii.
| |
Cubiculum Principis.
's Princen Slaep-Camer.
DOrmi Patria; non dormit; qui fortè timenti
Molliter hoc visus membra fovere thoro.
Crede mihi, quoties Fredericum ponere somno
Creditus, hac toties in statione stetit.
| |
| |
| |
Equile Principis.
's Princen Stall.
NOn est quam gracili quisquam moduleris avenâ
Quae tot quadrupedes nutrit avena meos.
Eliget è multis quo se per Ibera cruentum
Eripiat quondam vulnera sospes Herus.
Mox amplexe Ducem reducem, dignissima, dices
Una dies fuit his sumptibus, unus equus.
| |
Hortus Principis Mauritii δίκυκλος. 's Princen Huys-thuyn.
QVid ni Mauritius geminos calcaverit orbes?
Orbis Alexandro non satìs unus erat.
| |
Ga naar margenoot+Curia Provincialis Hollandiae.
De Provinciale Raed-Camer.
QVae Comitum vixi lectis instructa, labori
Splendida sum comitum nunc quoque lecta domus.
Prudentes legum comites hoc Patria jussit
Patria ab antiquo dicere jura thoro.
Plus patribus Patres sapiunt: ubi vana cubantes
Luserunt Comites somnia, nunc vigilant.
| |
Concilium status Belg.
Raed van State.
QVi status Imperii fuit inde ab origine partae
Libertatis, hic est, hic erit usque meus.
Mutatis faciem, sociae: constantia nostra est:
Nec praeclara suo pondere causa caret.
Hìc Patriam ejurant Patres, hìc patria lex est;
Ut Patriae prosis, non meminisse tuae.
| |
| |
| |
Camera rationum Hollandiae.
Reken-Camer van Holland.
QVàm bene prospexit florentibus inclyta rebus
Quae mihi Fiscales Patria credit opes!
Hìc regit, hìc regitur, sine quâ Natura vacillet,
Quâ sine, quisquis homo est, bestia sit: Ratio.
| |
Auditorium Iuridicum Hollandiae.
De Rolle.Ga naar margenoot+
DEntibus hìc olim, labiis, linguâ atque palato
Res fuit Hollando publica gesta Duci.
Successere Patrum sapientia labra palatis:
Rem linguis iterum, non sine dente, gero.
Nec rota Fortunae est; patrii Rota Juris & aequi est,
Celsior antiquo quâ mihi natus honor.
Nam Fatis placuit, solis ubi jura dabantur
| |
Atrium Hollandicum.
Sale.
Audaci nixum fornice durat opus;
Quod ferris confundo libros, quod publica jura
Misceo privatis mercibus, arma togae;
Incola sis, sive advena sis, cuicumque stuporum
Ille fuit de me maximus; adde novum.
Adde quod hìc quidam silicernius ambulat hospes
Ingens prodigium! qui non est ullibi, in hac est,
Hac solâ mundi parte modestus Iber.
| |
| |
| |
Catasta.
Schavot.
SI volupe est placuisse bonis, si gloria multis,
O multi mea laus, ô, mea turba, boni;
Quanti non hoc est, quantùm stetit Haga stetique
Solis me solam displicuisse malis.
| |
Praetorium Hagiense.
Stadt-Huys.
QVod fuit Urbs Orbi, quod sunt Capitolia Rome,
Hoc ego sum civi, nobilis Haga, tuo.
Impero; nil supra est. veniunt ad jussa vocantis
Justitiae quanta & quantulacumque domus.
Somno nec valeo, nec volo nocte frui.
Quod stupeas, quantùm videas me cumque tenebris
Sollicitam, coeco lumine plus vigilo.
| |
Concilium Ord. Confoed. Belgii.
Staten Generael-Camer.
OPpida sint rivi, septem sint flumina Gentes;
Me Mediterraneî gurgitis instar habent.
Vinea sint Belgae, sint Pagi grana, vel Urbes,
Sint acini Populus quisque, racemus ego.
Dicet Aristoteles, quanto praestantior exstem
Tot sociis: quanto nempe Genus Specie.
Quid moror in minimis? Hìc cum septemplice telo
Concordi Patriam vindicat ungue Leo.
Quid faculis ornare diem, quid lampade Stellas,
Quid Solem verbis attinet? hìc Patria est.
| |
Falconarium Principis.
Valck-huys.
AMphibium civem, Cives, ne spernite: tanti est,
Non volo vel volo: tum bipedes, mea praeda, cavete,
Quando volo; quando non volo, quadrupedes.
| |
| |
| |
Libra.
VVaghe.
UNumquemque suo se metiri pede rectum est:
Unumquemque suo pondere, non patior.
Si studeant levitate graves peccare Batavi,
Publica, ne fraus sit libera, libra veto.
| |
Orphanotrophium.
VVees-huys.
NVbite securi de posteritate bonorum,
Unstructi solâ posteritate boni.
Pro loculis erit iste locus: pietate meorum
Hìc ubi sit proles orba, nec orba, datur.
Ite, Patres, quo Fata vacant, Matresque: Parentis
Una loco miseris & Patientis ero.
| |
Domus mea.
Hinc intervallo compare, & hinc oculos;
Tempora; Nasum; Aures; Humeris & Pectore nata,
Pectore, ut est domini, Brachia candidulo;
Ossa nitore suo; tectas cute duplice costas,
Conjuga sub Costis viscera, ventre cavo,
Exhibet una domus: quin, si non fallitur autor,
Ridet ad intuitus blandior, Haga, tuos.
Da veniam infanti; mox ut provectior annis,
Quae tacet in cunis, pauca loquatur, homo est.
| |
| |
| |
De eadem.
QVicumque Civis, Hospes, Incola, Accola,
Longae, viator, aut malae satur viae es;
Adi libenter hanc domum: Jam nunc homo,
Humanitatem pollicetur advenis.
DEfessus sum ambulando. ____
Perreptavi usqve omne opidum ad portam, ad Lacum,
Quò non? ____ ____
Nunc verò domi
Certum obsidere est. Terens.
|
-
margenoot+
-
Tumulis Alberti & Iacobae Bavarae & c. Comitum Hollandiae.
-
margenoot+
-
Quod in officinam Tormentariam versum, denuò sacris dicatum fuit.
-
margenoot+
-
Vbi insignia celebratae solemnitatis aurei Velleris, Item Organa Musica splendidi operis, cum inscriptione historica triumphalis anni 1629.
-
margenoot+
-
Vbi Domus Culemburgica ab Albano funditùs deleta.
-
margenoot+
-
Non interruptâ fabricâ dùm hìc Regina M. Britanniae diverteret.
-
margenoot+
-
Accipitur aliquando Ius pro liquore eorum quae coquuntur. sicuti enim jus summum bonum continet, sic humor ille bonus coctarum rerum maximam continet bonitatem & saporem. Paulus de Citadinis de Iure Patronat. Parte I. ad fin. n. 47.
-
margenoot+
-
Non potest aedes ulla sine Symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti ad hominis bene figurati membrorum habeat exactam rationem. Ergo, si ita natura composuit corpus hominis; uti proportionibu membra ad summam figurationem ejus respondeant: cum causa constituisse videntur antiqui, ut etiam in poerum perfectionibus singulorum membrorum ad universam figurae speciem habeant commensûs exactionem. Vitruv. lib. 3. c. I.
|