| |
| |
In
I. Vallensis Principis Auriaci Medici
primarii de Rerum inconstantia Versus
mihi inscriptos.
PErpetuos rerum fluctus vicinaque summis
Infima, & haec imo nescia stare loco,
Siquis adhuc, ignara sui praecordia gestans,
Nescit, & alternas hactenus ire vices:
Helleborum, aut istos jubeam potare furentem
Versiculos, Medicae munus utrumque manus.
Mox reliquum supplebit Iber, fassurus & ille
Posse quid alternos in sua fata dies,
Atque aliquem elatae casum succedere sorti,
Tu tamen hàc ignosce tenùs, doctissime rerum
Arbiter, est quod te dedocuisse velim.
Tempora temporibus succedant, arma triumphis
Altera, laetitiae proximus ito dolor;
Omnia fortunae perimat rigor, omnia tollat
Gratia, sors istam nesciat ulla rotam:
Do tibi me Constanter, & hic, me sospite, semper
Unus amor, quo te prosequor, unus erit.
| |
| |
| |
Iosephi Hallii piarum Observationum prima,
e versione Gallicâ, Latinè raptim redditâ, in
ejusdem Vallensis gratiam.
QVàm primùm cecidit, lachrymarum exaruit humor;
Nascitur & perit haud segniùs ipse dolor.
Invenias, qui plorantem soletur amicum,
Invenias crudo vulnere qui det opem.
Vanescat vis prima mali, deferveat ardor,
Vix risum illa tui lingua miserta tenet.
Non tam parva pias perimunt momenta querelas,
Nullius non est temporis iste dolor.
Quin, si lapsa Deo restant praesentia, cujus
Quem damus huic nequeat temporis esse dolor?
Qui trito saliunt gemitus de pectore, nullum
Hi Juvenem, nullum dedecuere senem.
Felices lachrymae, quas tempestiva juventus
Cum dederit, nunquam sera senecta dabit!
| |
Ad Vallensem, praemissos versiculos nimiùm
laudantem.
SIccine praecoctum calamo pariente Poëma,
Esse aliquid promptum credis, amice, melos?
Nec memor es veteri vatum placuisse magistro,
Rem benè praevisam commoda verba sequi?
Judice me, laus est omni idignissima Lauro
Alterius nostris verba ligare modis.
Alterius vaenum partus dare, nobile furtum
Fingere, & hàc plagii dissimulare notam.
Nempe, sit hoc laudi cuiquam, quòd inunxerit auro
Quas Medico sumam te praeeunte pilas?
| |
| |
| |
Ad eundem, operae pretium non videri, Latinae versioni
piarum observationum. Ios. Hallii vacare.
Barbara Roma sibi est; patriâ suus exulat illâ
Civis, &, ut linguas perputo, rara domi est.
Et Batavi sudamus adhuc sudore Latino?
Quò tibi, quò mihi tam vanus, amice, labor?
Quae Patriae gravis & patrio dedit ore Britannus,
Esto, sibi Gallus, vel sibi Belga dato;
Egregiam hic laudem feret, hic pietatis honorem,
Grande operae pretium constat huic & huic.
Scilicet est Gallas inter quae interprete Gallo,
Quae Batavo in Batavis imbibat ista nurus;
Quae Latii sermonis opem vel casta requirat,
Vel pia, vix ullam terra Latina ferat.
I nunc, ut veterum placeas vernaculus umbris,
Italiae dudum barbara plectra move.
Roma, strues falsi, non si Romana resurgas,
Jamque tuo discas cum Cicerone loqui,
Cum Cicderone loquar, quò te pia verba docerem,
Verba nec Italicè nunc habitura fidem.
| |
In Effigiem meam, paulò ante nuptias pictam.
TAbella, fare, quanta me vis gaudii,
Quanta obsidebat intus exultatio,
Cum penè Stellae victor aut prorsus meae
Stellas supernè quotquot illucent polo
Calcare visus & triumpho proximus,
Interpretes felicitatis te meae
Hoc frontis aequor, hunc alacri lumine
Serenitatis indicem vultum bonum,
Transferre jussi posterorum saeculo.
Dic, ante tempus, dic, ab aevo principe
Nil Orbe divos, nil suo beatius
Vidisse Caelo; nil videre utroliber.
Tace, Tabella, dixeris vel sic nihil.
| |
| |
| |
Gulielmus Nassavius N.
ad Grollam deditioni proximam caesus.
NAssavium germen, nativa Parentis imago
Mauritii, ad Charties natus & arma puer,
Ut nihil invenit Patruo quod Grolla negaret,
Jamque daret victas penè subacta manus.
Ilicet, haec patrio, prima haec vindicta, sepulchro
Defuit, hàc partim debitor ipse fui:
Nec magìs hanc possint rapere opportuna juventam,
Nec minus invito claudere Fata diem.
Euge, feri me, quisquis eris, felicior hora
Non sequitur; propera, dixit, & occubuìt.
| |
Ad Amicos Epistolium extemporaneum dissimulato Carmine.
CArmina quae pridem vobis misi Amsterodamo, Haga restitui, nisi displicet, impero, Amici; scilicet ut tres illa dies, non ampliùs, absint. Quatuor indulsisse velim, nisi causa repugnet; quam nisi non nescitis, Amo; ridetus? amate; nec vitio saltem fido verteris amanti Haga displicuisse moraes. quas rumpo. Valete.
| |
Ad I. Brosterhusium, cum hortum floridum
perennem praescripsisset.
NEc ver perpetuum, nec erudita
Brumae tempora, nec tepor Decembri
AEstivo placet insolentis umbrae.
Lucullos tegat illa, pervicaces
Naturae dominos, sui impotentes,
Quos nil Fata sibi negare passos
Taedet fertilitatis incoactae.
Me nunquam similis dies diei,
Me rerum rota, me vicissitudo
| |
| |
Arentis capit & virentis horti.
Tum tu me capis, hortule, hortulorum
Quondam de numero feraciorum
Intra praediolum future nostrum,
Tu me, Stella, capis; nec occupato
Tam dulci vacat hortulo hortulorum
Curam arcessere vel feraciorum.
Si rides, miserere, Brosterhusi:
Neu me, per Venerem Cupidinum que
Quot non millia pyxidi Sabaeae
Includas, reverende Myropola,
Durâ desere sub necessitate.
Quin da, da, bone, da, perenne quo non
Hic hortus vireat, sed hortulanus.
|
|