Momenta desultoria
(1655)–Constantijn Huygens– AuteursrechtvrijVir nobilissime;NOn erat animus gratias agere tibi, cum primùm accepi munus elegantissimum, cujus me participem tua fecit benignitas; nisi prius totum ἐς πόδας έκ κεφαλῆς evolvissem: pleniùs enim & solidiùs putabam agniturum me quantum deberem tibi, accessurumque è facundia tua sperabam balbutiei nostrae copiam, quâ ut par esset testari possem quàm me tibi beneficio isto obnoxium feceris. At subiit vereri, ne interea temporis ingrati apud te animi labeculam contraherem, dum te laterent verae silentii mei causae: quare dimissâ procrastinatione, testandae gratitudini meae utili prorsus & necessariâ lectione interrupi jucundissimam, ut calamum in manus sumerem. | |
[Folio ****4v]
| |
Pluribus tamen opùs non erat, ut ex ungue, quod ajunt, leonem cognoscerem. Etenim jam olim abundè mihi perspecta fuerat ingenii tui mira in pangendis carminibus felicitas, acuminique raro multiplex conjuncta eruditio. Noveram te ἀμφοτεροδέξιον, qui versus, ut solutâ oratione, aequè posses morari aures Principum. Nec mihi semel venerat in mentem Michaëlis illius Hospitalii, togatorum aevo superori doctrinâ dignitateque praestantissimi, qui medias inter occupationes molestissimas non erat dedignatus Avia pieridum loca subinde peragrare. Nec sanè qui de te solus magnificè sentirem sivit me Mersennus, aliique complureis judicio & eruditione insigneis, quos audivi saepè, cum optimo virorum Lutetiae frequens adessem, paria mecum facienteis. Unde cum in Bataviam appulissem ante biennium, nullosque prestantium ingenio aut virtute virorum, quantùm in me fuit, insalutatos praeterirem, vix credas quàm gestierim conspectu tuo & alloquio frui. Ea tamen fuit fati iniquitas, seu moles negotiorum quibus tunc obruebaris, ut compos voti nisi longè post evaserim: neque tunc satis, ut verum fatear, siti explendae. Sed nunc est in libro tuo quod te presentem, idque tui parte meliori intuear. Quàm verò, nisi salutis interesset publice, cui adeò praeclaram operam navas, ut perpetuò otiosus esses expotaremus? quàm egregia enim multa nihil agendo ageres? quàm otiosi ne degeremus immortalia tua scripta probè curarent? hec quidem votorum postrema non essent alio tempore, seculove pacatiori, Nec Musę eruditis ingeniosisque vigiliis tuis premia relatura essent minora laudibus, quas bene gestis Respublica uberrimas refundet. Verùm non est, Vir Nobilissime, cur ponas rumores, ut ita dicam, ante salutem. Etsi literarum amoenitate impensè delecter; nimio tamen sum in Batavos affectu, nimio persequor stu- | |
[Folio ****5r]
| |
dio, ut totus aliquando vester fiam, ut velim exoritura unquam tibi otia, pluris fortasse nobis constitura. Sis igitur per me licet semper occupatissimus; dum per te, id est, sapientissimis consiliis tuis, diu res nostrę stent incolumes. Quod Deum cum supplex veneror, tibi etiam fausta & prospera adprecor omnia. Vale. Scribebam Slusis Flandrorum, Nonis Sext. Anni Christi Dionysiani cIɔ Iɔc xliv. |
|