J. Dedel.
MOmenta tua Desultoria percurri, quàm tersa & acuta omnia! Sed & quae talem Lectorem requirunt. Addidisti ad me Epigramma; de cultura mea, cujus mentionem facis, non est quod glorier, quippe tenuis illa in agro satis colono. nisi mavis dedisse me quod nunquam habui. οὐκ ἐνυπνίασα ἐν παρνάσσῳ, nec enim mihi unquam datum fuit vel poëtastrum esse, imo hereditarium est non esse. Ego te de isto munere vehementer amo. 2. Jul. 1644.