Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend14. F. D'AyalaGa naar voetnoot3). (K.A.)Oportet confiteri. Heri sub noctem veniebam ex rixa et contentione cum stratensi (?) Marte, quando invisebam vestram dominationem, et quamvis ex parva causa oriebatur - utpote pro duobus assibus - tamen mihi videbatur non debere ferri ipsius arrogantia, qua utebatur contra me in presentia dominae KeneburgiaeGa naar voetnoot4), me appellans ebrium et insanum, et hoc quia ipsi dicebam, sua verba et actiones propriores esse deterrendis pueris quam viris. Statim cum mihi dixit iniurias, reliqui lusum et ex domo exeuntes ambo, dixi ipsi quod mane erat tempus ista dicendi in loco ubi iremus simulatque dilucesceret. Res venit ad aures capitani CleserGa naar voetnoot5), nempe quod habueramus verba; mihi et ipsi dedit custodes. Vellem esset secretum et nos audiret ambos, quippe jam non | |
[pagina 472]
| |
est apparentia pugnae. Misi legatos ad Cleserum, qui videtur nos velle detinere per totam diem, et habeo quod agam serio cum domino GolsteynoGa naar voetnoot1). Supplico V. Dominat., mittat suum JoannemGa naar voetnoot2) ad illum,[ut] nos ante prandium audiet et pacificet, quia nihil est mihi invisius quam tuguriolum. Rogo veniam per omnes casus, gerundium, participium, praesens et imperfectumGa naar voetnoot3). |
|