Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend7104. N. HeinsiusGa naar voetnoot4). (B.M.)aant.Invitus equidem aulae nuper Haganae me sulducebam, praesertim post congressum tuum atque illud prandium, tot luculentae argumentis benevolentiae instructum, sed urgebat valetudo meque importunum prorsus in modum quietis pristinae ac foci atque nidi admonebat. Supererant quippe nonnulla mihi agenda tecum cum aliis de rebus de elegia Regi Christianissimo inscripta. Quanquam enim complura delevi illic et in melius mutare sum conatus, te mihi ad ea praeeunte, de paucis tamen, quae non praeter exemplum poetarum veterum videbar dixisse, sententiam tuam explorare liquidius certum erat, si fuisses domi eo, qui pridianus abitum meum antecessit, die. Nam de ipso carmine, id nimirum conscriptum a me et praelo typographico tantum non adornatum fuisse ante belli funestissimi exortum, coram, ni fallor, subindicavi. Nunc quoque eius procrastinarem editionem, ni amici illa ex aula me promissorum iam admonuissent non semel. Obtulit sese interea aliud quid rei, super quod oraculum tuum consulturus adsum. Annus alter agitur, quanto iniunctum est mihi ab Ordinibus foederatae Belgicae, ut inscriptionem et versus adderem monumento sepulcrali, quod duci fortissimo Michaeli Rutero publicis impensis excitari haud ignoras. Vitam igitur herois omnem brevi elogio complexus sum, | |
[pagina 410]
| |
quod tamen coartandum erit, ut locum sibi destinatum decenter occupet. Qua in re decepit me lithotomi asseveratio, qui cum significasset litteris mille et ducentis superesse spatium, nunc quartam partem huic numero demendam esse contendit. Id autem quemadmodum haud arduum factu videtur fore, ita praecipuum negotii exhibetur ab epigrammate, quod alterum monumenti latus occupabit; esse enim tribus distichis truncandum idem lithotomus praescribit. Porro cum incertus haeream, duone postrema disticha cum octavo inde demi oporteat, an alia satius sit expungere, epigramma ipsum ecce tibi sisto, quo censurâ id tuâ non digneris tantum, verum etiam ne grave sit indicare, quos potissimum versus tollendos arbitrerisGa naar voetnoot1). Poema, quo vitam tuam posteris traditam relinquere statuebas nuper, iam ad finem perductum esse auguror et confido. Vale, vir magne, et me in tuis, quo nomine plurimum triumpho, numerare perge. Nobilissimo Zeelhemio salutem plurimam meis verbis dici cupio, ni molestum est. Vianis ad Leccam, CIƆIƆCLXXIX, a.d. XVIII/XXVIII Febr. |
|