Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend7096. Aan N. HeinsiusGa naar voetnoot4). (L.B.)*Non est hoc par pari referre, mi amice, quod me quasi carminum tuorum censorem advocas, qui istam a te operam soleo postulare. Nimium mehercule impares sumus, quam ut hoc invicem agamus quod muli solent. Quando tamen me loqui iubes, hoc maxime consilio, nisi fallor, quo per haec tempora monearis, et movearis, ne quem capite, ut apud PlautumGa naar voetnoot5) est, aut cubitoGa naar voetnoot6) offendas aut genu, probo hoc in primis, quod in allocutione publica ad Principem, nuper tam acerbum patriae hostem, quam antehac nullum sumus experti, caute agis ac circumspecteGa naar voetnoot7). Illud proinde, quod hic inter pulchra pulcherrimum est, Fortunae constantis amor etc., ut non aegre admiserim, ita de primo, quod sequitur, paginae tertiae disticho deliberandum arbitrer; neque minus de illo, Mite decus Regum; quae tu vide an populares nostri, quin et ipsi proceres, facile digesturi sint. De caeteris, toto hoc in poematio totum Heinsium agnosco, ἀετὸν ἐν νεϕέλαις, qualem te ubique probas. Non dissimulo tamen, paulo te hic intortiorem et minus quam in elegia soles perspicuum apparere, quod consulto an affectaveris, ambigimus ego et ZeelhemiusGa naar voetnoot8), satis ille acer omnis literaturae censor, tui tamen, ut nosti, perpetuus admirator. Itaque et in versiculis non multis obhaeremus, certe sensum omnium non videmur assequi. Ausus sum pauca brevi stigmate signare ad oras paginarum. Vide quid sit, crabrones agitare, et ignosce tam temerario candori. - De poemate quo vitam meam complexus sum, ut videas ἐϰ ποδῶν εἰς ϰεϕαλὴν perductum esse, caput, ecce, et caudam opusculi mitto, quod cum jam excurrerit ad prope CIƆCIƆ versus, nondum satis absolvisse videor; ita quotidie aliud agenti occurrunt quae omissa nolim. Vides ex hoc ungue quantillus leo sim. Audax tamen hoc facinus est quod patravi, si quidem vero de Virgilio Plinius scripsitGa naar voetnoot9), praecellentissimum poetam hortorum dotes fugisse, rerum humilitate deter- | |
[pagina 407]
| |
ritum. Quidquid de hoc meo est, nonum prematur in annum, si tot autori superessent; nunc curabo certe, ut, priusquam e vivis abeam, tibi castigandum exhibeatur; et invenies, ne dubita, ubi ulciscaris impudentiam quâ tibi hic insulto. - De prandio, quo me humanissime excepistiGa naar voetnoot1), quaeso te, securus esto. Ad te ibam, et libros tuos; de salino invadendo non magis quam tu ipse cogitaveram, nisi quod in animo erat ad jentaculum te domo tuâ evocare, quod cum per illos tuos non confirmatos pedes intempestivum vidi, malui molestus esse et inurbanus quam tot momentis te carere. Vale, decus nostrum et me ama. Hagae, V Dec. CIƆIƆCLXXIIX. Tantopere capior illo, Fortunae constantis amor, Rex etc. ut, si mei arbitrij res sit, ab hoc ipso disticho exordiar, omissis duobus primis, quibus subitâ parenthesi in ipso limine nescio quid detrimenti accidit. Quidni etiam ab illo ordiaris, Francigenûm coeleste, jubar quo vindice, caet.? Ad Monasteriensem nostrumGa naar voetnoot2) quotiescunque profecturus es, sequar albis ignibus absens, neque, nisi Heinsius esses, tantam felicitatem tibi possem non invidere. |
|