Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens[p. 402] | |
haec tanta sufficiente, melius sentiendi causam dederint quam quis facile sperasset. Sequimur enim te absentes, quocumque migras, ac talem hodie cogitantes qualis a nobis discedebas, vix te parem iudicavimus operi, quod Vianae peragendum statueras. Loquor de recensenda et in ordinem redigenda tam vastâ et ingenti bibliotheca, quem laborem expertus novi, et quam totum hominem exigat, animo corporisque viribus valentem. Quamobrem saepe miratus sum, cur in mentem tibi non venerit, alienam operam adscire, quae tibi rem confectam paucis daret, solo te nutu omnia dispensante. - Thuani poemation typis Elzevirij excusum1) miror te ab ipso non accepisse, qui te non ignoraverit manum opusculo addidisse. Habes hic de meis exemplar unum; plura, si tanti sunt, habiturus, De meo epithalamio quod nihil rescripserit Princeps doctissimus2), tantae eruditionis et judicij lectore rem dignam fecit, ut quem εἰς τὰ λεπτὰ τοιαῦτα non sit aequum se demittere. Tu quidem benignâ fronte opusculum illud excipere dignatus es, ut mea soles, et quodammodo mirari tam extensi spiritus carmen - opus erat duarum podagricarum noctium - a me profectum esse, quem vix breviculorum epigrammatum spatia egressum vidisses. Quaero nunc quid dicturus sis, si propediem poema Latinum limae tuae subjectum eo, cuius finem in mille et quingentis versibus nondum invenio3). Argumentum est vita omnis mea, parentes, natales, educatio, disciplina, itinera, functiones publicae ac privatae, nuptiae, liberi, prospera et adversa. Historica sunt ista, dices. Fateor; at neque diffiteor, animi non nihil additum fuisse, ex quo epithalamium, de quo dicebamus, longe quam sperare ausus eram ampliore plausu acceptum vidi, apud Gallos praesertim eruditos, qui tam prolixis illud ipsi Regi elogijs commendare dignati sunt, ut in suum sermonem verti ipse mandaverit Boyero4), Gallicae poesios hodie coryphaeo. Eius operae hic exemplar addo. Tu vide an et quousque vir ille Latinitatis genium assequi potuerit, quantum alter alteri cedamus. Perlectos versiculos gratum erit, si ad me remitti cures; gratius, si valetudinem5), ut supra monui. Vale, vir eximie, et quid rerum agas, fac subinde ne nesciamus. Hagae, XXII Inn. CIƆIƆCLXXIIX. |
|