Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend7039. R. KinschotGa naar voetnoot4). (K.A.)Speraveram, vir nobilissime, te Thaumantiae precibus aliquid saltem fuisse daturum, sed spe meâ penitus me excidisse comperio. Erat tamen materia decano nostri collegij dignissima, et author, et argumenta Palladij merebantur, ut ibi tu nervos intenderis tuos. Animus itaque est, ad alium me conferre. Clarissimum ergo Heinsium adibo, Thaumantiae nostrae causam, quantâ potero operâ commendaturus, et extorquebo vel ab aegroto patrocinium hactenus indefensae. Si flectere nec illum queo, in auxilium vocabo virnm quendam eruditum, qui degit AmstelodamiGa naar voetnoot5), cuius non occurrit nomen, sed perplacent in scribendo dotes. Praeter tuum et | |
[pagina 385]
| |
illorum stilum, nullius ego quidem novi, cui haec ardua - ut tibi videtur, nec ego multum repugno - provincia digne demendetur. Et ne me pruriginis vel pertinaciae accuses, in Thaumantiae causa avi mei integritas, quae apud omnes saeculi sui bonos, nec solum apud illustrissimos Guilielmum et Mauritium Principes - absit dicto invidia - illibata fuit, versatur, et tantum non patitur, nec ulterius tempora tua morabor. Sed coronidis loco hoc non cuivis Oedipo solvendum opponam, facillime et minimo negotio et nobis et conscijs. Nec verbum amplius addam. Anna duos viduos, neutri sociata, reliquit; |
|