Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend6988. Aan J.P. de ChambrunGa naar voetnoot3). (K.A.)De poematis maximi Thuani quod narras, Chambrune dilectissime, nunquam mihi, ne fando quidem, innotuit. Ingressum vero opusculi ut video, non possum non judicare autore dignum, et bono cuique gratum et acceptum fore, sic praecipue, si quo tuo commentariolo illustratum prodeat. De gente Thuanaea, si quid eius reliquum est, quam bene meriturus sis, nescio; at neque hoc tanti est, ut sub modio veritatem, cuius professor es ac tam insigne ϰειμήλιον, diutius latere patiamur. De praelo securus esto, et me vide. Iam nunc Elzevirijs salivam movi, atque illi opellam suam ad hanc editionem obtulerunt quam officiosissime. Superest, ut schedas illas tuto perferendas cures. Eas dum expecto, si quid porro rerum tuarum est, ubi me tibi tuisve gratificari posse existimes, libere mandes et injungas jubeo, quo me amari a te sentiam, quod quam magni faciam nunquam desinam testari. Vale, dignissime amicorum, quantum optat ..... 26 Sept. 1675. |
|