Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend6793. Aan J. CottonGa naar voetnoot3). (K.A.)aant.Uit uw brief zag ik tot mijn groot genoegen, dat gij mij nog niet vergeten hebt. ‘De Republica quod a me sciscitaris, mallem id quaestionis legato nostro proposuisses. Haec illi sparta commissa est; unius mei Principis mihi jussa capescere fas est, ϰαὶ ἔμαϑον ἐν οἷς εἰμι αὐτάρϰης εἶναι. Hoc testari possum, virum egregium atque diligentem id curare serio, ut vestros homines, nescio quo fatali lethargo sopitos et socordes, evigilare tandem faciat, et hoc nobiscum doceat intelligere, quanti sit et conjunctis animis viribusque obviam vel eamus, vel ire, si necesse sit, parati simus ambitioni Gallicae, quam sapientissima olim Elizabetha vestra prudenter ac generose compescuit, et secum jussit habitare. Inspirabit eosdem spiritus, spero, Regi et magnatibus vestris utrique nostrum propitius Deus ἐν τῷ ἑαντοῦ ϰαιρῷ ..... Lond., XIV/XXIV Apr. CIƆIƆCLXXI. Scribunt eruditi Lutetiâ in ϰειμήλια Regis illatum esse Othonem aeneum cum inscriptione Graeca, quem I. Bapt. Capponi Bononiensis medicusGa naar voetnoot4) toto libro, in eam rem composito, adstruere conatur, verum et genuinum esse, quin et in Aegypto cusum, qua, teste Tacito ac Plutarcho, ab Othone stabat. Unde | |
[pagina 286]
| |
et a tergo quasi simulacrum Isidis apparere. Caeterum Latinos omnes doctioribus suspectos esse, neque immerito. |
|