Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend6671. Aan J. WallisGa naar voetnoot2). (K.A.)De tot humanitatis vestrae officijs, quibus me indignum hospitem excepisti, cum ante triennium ad vos excurreremGa naar voetnoot3), praecipuum illud existimavi, quod rogare me, et quidem serio, ut videbatur, dignati estis, ut opusculorum, quae in lucem subinde aliud agens dedi, exemplaria illustrissimae vestrae bibliothecae sinerem inferri. Memini equidem me respondere, magnam eorum partem mihi vernaculam esse, vobis barbaram. Non destitistis tamen ab incepto, ut qui complurium lucubrationum exoticarum copiam in illo omnis disciplinae et eruditionis horreo dicebatis asservari. Pareo itaque, et recepi facturum me quod hodie praesto; non expecto ut quaeratis, quamobrem toto triennio malum nomen fuerim. Dicant hoc dissidia nostra, et acerrima et pudendissima fratrum odia, quibus invicem nos laceratum ivimus. Nimirum, viri amicissimi, ne in amicorum numero essetis mihi, neque regnorum vestrorum, neque huius Reipublicae ratio passa est. Quod felix, faustum et perpetuum sit, deferbuit ille aestus et, ut voveo speroque, amantium ira amoris redintegratio erit. Redeo itaque ad vos eodem vultu atque animo, quo ante non solos tres, sed et paene quinquaginta annos Oxonios colles salutaviGa naar voetnoot4). Accipite, rogo, constantis amicitiae leves tesseras, quando hoc voluistis; par est quod intrivistis etiam vos exedere. Mihi non exiguum operae pretium erit, in turba tot insignium virorum vestra autoritate censeri, nisi quidem vos oblati loculi in illo theatro tandem coeperit poenitere. Quodsi factum est, quaeso et obtestor per candorem vestrum, ne id latere sinatis iuvenem hunc, meum e sorore nepotem, qui his munusculis passus est se onerari. Non gravabitur autori reportare, si quid vobis agnoverit minus gratum esse. Ipsum interea vestrae omnium comitati ex animo commendo, tuae imprimis, mi Wallisi, et excellenti collegae bibliothecario vestro. Gestit in magnorum virorum amicitias et consortia admitti et, si qua fides avunculo, suâ virtute, doctrinâ, morumque suavitate ac modestiâ invenietur illis non indignus. Vale, vir maxime, et me ama quasi nunc ex postliminio. Scribebam Hagae Com., Calendis nostris Quintilibus (= 1 Juli) CIƆIƆCLXIIX. |
|