Briefwisseling. Deel 6: 1663-1687
(1917)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 183]
| |
6534. Aan J. WesterbaenGa naar voetnoot1). (K.A.)Liberasti me non levi suspiciunculâ, vir eximie, quâ, cum in turba salutantium solus reduci non appareres, dubitare coeperam aliquid decessisse ab illo affectu, quo me a juventute nostra, ut memoras, humanissime complexus es, immerentem certe, et non illum Hugenium, quem fortasse tibi Fama, levis, mendax, garrula pinxit anus. Quadruplici ergo munusculo totius quadriennij, quo exulavi, officia sic adimplesti, ut plane videar absens non fuisse et singulorum a te annorum vel xenia accepisse vel strenas. Aequum esset, ut et ego quater id officij facerem, quo hic semel defungor, at non soles tu rigidi exactoris personam induere, quoties inter nos eiusmodi rationes dispungendae fuerunt. Eadem levitale si nunc quoque uteris erga veterem et mali nominis debitorem, quinti id muneris loco erit. Quod a versione vernacula veterum poetarum non te studui deterrere, quod ais, sed avocare, causa profecto fuit, quod eum te semper judicavi, qui tuo marte ea proferre valeas, quibus vertendis alij, et qui te merito coluere minores, haberent ubi suam operam non otiose collocarent. In ejusmodi sententiam, dispari licet causa, venuste de se ipso querentem Petrarcham nostrum memineris, in egregio, si quid uspiam, poematioGa naar voetnoot2), cuius initium faciunt hi versiculi: Io vo piangendo, i miei passati tempi,
I quay posi in amar cosa mortale
Senza levarmi à volo, havendo io l'ale
Per dar forse di me non bassi essempi.
Horum postremos duos tibi soleo applicare, quanquam certe neque sine praeclaris de tuo conatibus vitam transegeris. Non est autem, quod succenseas sic de te opinanti. Tuo te pede metior, et quo ingenio atque eruditione es, autor usque esse non desino, ut autor esse malis quam interpres, et illam ποιϰιλογάρυν ϕόρμιγγαGa naar voetnoot3) tibi potius quam alijs impendere. Vale, domine, et gratas habe quas prae insigni illo tetradoro tuo gratias ex animo reddo. Sudat hic sub praelo historiola corum, quae aut per me aut circa me Arausione gesta fuerunt, a viro ibi literato Gallico sermone scripta. Eius libri exemplar rogabo te a manu mea gratum habeas, statim atque excusus fuerit, quando in praesentia nihil suppetit quod de meo retribuam. Scribo haec domi conclusus et parum commodâ valetudine ex ischiade, quae me has aliquot septimanas misere exercuit. Hagae, 4 Id. (12) Mart. 66. Petrarchae, scriptoris mihi semper culti et colendi, poematium, de quo dicebam, tantopere mihi placuit, ut id olim quatuor diversis linguisGa naar voetnoot4) Italicae ignaris explicare per lusum conatus sim. Istarum versionum ecce duas hic, si tanti est. Inter scribendum casu in has schedas incidi. Transtuli autem haec Italica ϰατὰ πόδα, qui meus est mos, quantum eius fieri potest salvâ dictionis elegantiâ. Neque enim vitio mihi verti amem, quod Ablancurtio, celeberrimo inter Gallos Taciti et aliorum veterum traductoriGa naar voetnoot5), lepide objectum fuit ab amico, in hunc sensum: versio, inquit, tua, domine, meae perquam similis est, pulcherrima nimirum, sed infida. |
|