Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend6047. Aan graaf de Brienne Jr.Ga naar voetnoot3). (K.A.)Fortasse me jocari credes, Lomeni illustrissime. Ego vero perquam serio dicturus sum quod hic leges. Ab eo tempore, quo in animum induxisti divor- | |
[pagina 543]
| |
tium cum Musis quondam nostris facere nimis quam repentinum, colligere coepi, certe suspicari, aliquanto frigidius affici te commercio hominis ad ea studia suo genio propensi, quae tu vel odisses, vel existimationis tuae interesse putares non videri amare. Unde et sufflaminandos impetus meos duxi et parcius te compellandum. Si me fefellit ratio, ecce abjuro errorem et, quod carmine non placeret, soluto sermone amicitiae meae et obsequij perennem atque ἀναντίρρητον constantiam, si quid opus sit, denuo hic confirmo. Eius rei quod verbis fidem hinc inde fecerim, nihil est quod debere te censeas, nisi ipsi tibi et veritati. Satis intelligo fortunae tuae scaphulam, ut nunc est, ἀντοϕϑαλμεῖν τοῖς ἀνέμοις aegre posse, nedum ut se erigat adversus tempestatem et procellas; at me, qui huius foci non sum, non tangit iste turbo, et homini peregrino fas esse existimo modeste inter probos et cordatos proloqui, quid sentiat de virtute iniquitate temporum oppressa. Vanvrae te quaesivi ante biduum; nescio an retulerit pedissequus, cui id commiseram. In quemcumque patriae angulum te abdideris, habebis me animo et affectu viae vitaeque comitem et, ut alienis verbis absolvam, in quae hodie incidi, Tempo, essilio, dolor, ingiurie e scherno Vale, meum decus, et agnosce libens animi non fucati testem dexteram. Lutet., XIII Cal. Apr. (= 20 Maart) CIƆIƆCLXIII. |
|