Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5856. Aan graaf de Brienne Jr.Ga naar voetnoot3). (H.A.)Quod augurabar non ita pridem, coepit modo accidere, me invito ac dolente; quae meo Principi injuria fit, ecce jam nunc optimi maximi Regis tui damno cedit. Inspice, te quaeso, hanc epistolae laciniam, quam de vernacula vestratem feci, ut nulli non populari tuo innotescat. IJs vero praecipue qui ad reipublicae clavum admoti opportuna fandi tempora in potestate habent, quibus omnem aulam vestram ad id genus consilijs reducant, quae Non sani esse hominis non sanus juret Orestes. Tibi, amice illustrissime, nihil commendo, ne te videar in viam aequi bonique revocare, quam insistis tu quidem tuopte ingenio, paterno nimirum et aucto. Experire tamen, si commodum est, ecquid haec schedula vel Regi exhibita aliqua nobis proficere valeat, qui, ut nosti, nihil ambimus quam quod ratione nixum est, et humano denique divinoque juri uniquoquoGa naar voetnoot4) consentaneum. Vale, meum decus, et me ama. Lutet., III Non. Quint. (= 6 Juli) CIƆIƆCLXII. Tellerio et Leaenae meo singula exemplaria ejusdem hujus epistolij Gallici mitto; ecquid illo commoti fuerint, an, quod cupiam, permoti, ex te scire valde velim. |
|