Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5691. Anna Maria van SchurmanGa naar voetnoot3). (K.A.)En, vir nobilissime, pro thesauro carbones. Dum enim tabellam meam, jamjam variis characteribus Orientalibus locupletatam atque absolutam, iternum atque iterum ad examen revoco, adeo mihi, ob membranae inaequalitatem ac nervos, quos mihi antea fucus illius obtexerat, displicet, ut eam perspicacissimis tuis oculis subjicere non ausim. Et, ne nonnihil hac vice mitterem, sponte se mihi obtulit hoc epigramma sive tetrastichonGa naar voetnoot4), quod ab autore suo lucem et gratiam feret. Saltem silentium, quod iter meum trium aut quatuor hebdomadarum, uti conjicio, protraheret extra omnes comitatis limites, abrumpendum duxi. Iterum vale et meae festinationi ignosceGa naar voetnoot5). |
|