Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5678. Anna Maria van SchurmanGa naar voetnoot2). (K.B.)Pulchrum institutum tuum, vir illustris, non possum non utroque - quod dicitur - pollice comprobare, nec ego tantum, sed quibuscum illud communicavi - communicavi autem quam plurimis - ad unum omnes ὁμοψήφους experta sum, et inprimis communem illum nostrum amicumGa naar voetnoot3), quem in hujus gratiae consortium nominatim admittere dignatus es. At quo ardentius hanc reformationem promotam cupiunt, eo magis, propter horum temporum τὸ ἀϑεράπευτον, desperare videntur. Optime nosti tritum illud, συνήϑειαν μαϰρὰν ἰάσασϑαι χαλεπόν. Neque eo ipso a te dissentiunt, qui id ipsum in scripto non dissimulas. Est tamen vir aliquis praecipua dignitate et prudentia censendus, qui arbitratur non inconsultum fore, si hoc opus primum in luce poneretur, quo homines, ejusdem facilitate et praestantia illecti, prius reciperent in familias, et sic deinceps in ipsam ecclesiam sensim introducendi viam pararent; quod felicius processurum putatur, si quinque aut sex praestantiores canendi modi in nostra ecclesia recepti retinerentur. - Quod specimen πολυγλωττίας a me expetis, solitam tuam humanitatem agnosco, quia vix puto a manu mea quicquam proficisci posse, quod musaei tui lucem mereatur; ubi tamen aliquid otii nacta fuero, ejus periculum facere non plane detrecto. Vale. Ultraj., X Kal. (= 23 Jan.) CIƆIƆCLXI. |
|