Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5649. Th. Graswinckel. (R.A.)..... ‘Defunctus eo quod susceperam, alteram oggero molestiam, sed mortalibus, qui nostri agunt commatis, nec infrequentem, nec odiosam. Commentatus est in Plutarchi Brutum Franciscus de Quevedo VillegasGa naar voetnoot5); commentarium non produxit nisi ad Augusti cum Lepido et Antonio triumviratum. Ideoque titulus non nisi primam partem signans, ulteriores commentarios spondere videtur, utique hactenus sperare nos jubet. Editus est Mantuae Carpetanorum, anno 1645, idque secundo. Alteram partem hactenus videre non contigit. Nusquam illam adhuc nancisci potui. Scriptum est cordatum, nervosum, legi dignissimum. Feci ex Hispanico Latine ut loqueretur, nec facti piget, ac - nisi quid tu, docte Trebati, dissentisGa naar voetnoot6) - lucem si videat, proderitGa naar voetnoot7). Per me non stabit. Rogans ergo primum - de quo nullus dubito; quid enim est quod incomparabilis HugenI curiositatem, diligentiam fugiat? - numquid videris? Secundo, numquid videris alteram partem? Quod si sic, habes hunc hominem unâ literâ plus quam medicumGa naar voetnoot8), et audaciam apud te habere ausim pro muro. Si non, altera duo restant: I. Censeasne ulterius mihi procedendum | |
[pagina 337]
| |
quam quousque se illius ad Plutarchum discursus exporriguntur? Habet alia pulchra hactenus inaudita, aut audita paucissimis, concernentia Ferdinandi RegisGa naar voetnoot1) et magnum Gonsalvum stabuli comitem etc. designataGa naar voetnoot2); politicos etiamnum aliquot discursus, qui seorsim haberi possint, ni totus fallor. Alterum est, possisne ad summum duas horas male perdere, perditas impendere tuo Graswinckelio, quem certe statuere potes, tibi soli plus quam ulli mortalium deferre. Nisi grave est, fac sciam. Unum non addam; agi de vita, moribus, gestis Romanorum ultimi M. Bruti, de quo nondum ex ephebis egresso Caesar, puerum illum quod cuperet, vehementer cupere. Aliquid mihi ex illo adhaesisse imaginare, et si qua idem cum Caesare judicas, etiam hic Caesarem, qui Bruto nihil unquam negare sustinuit, imitare. Pervigilio Pentecostali (9 Juni) 1660. |
|