Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5565. J.F. GronoviusGa naar voetnoot8). (L.B.)Quasi tres Charites junxisset epistola tua, vir illustris, tribus nominibus tibi grates debeo, pro ingeniosissimo et mellitissimo tuo dono, quod ego non legam modo, sed et multis partibus iterum iterumque legendo ediscam, pro usu scriptarum declamationum M. AnnaeiGa naar voetnoot9), quem jam monumento propediem prodituro dedicavi, pro humanitate, qua omnes thesauros locupletissimae tuae bibliothecae offers. Nunc exspectabo, si quid est Lucii Philosophumenôn et | |
[pagina 299]
| |
tragoediarumGa naar voetnoot1), et harum illum praecipue codicem, quem dono Paulli MelissiGa naar voetnoot2) habuit Lipsius et proinde Melisseum appellat, omnium qui adhuc visi sunt, post Etruscum, quem Nic. Heinsius et ego contulimus, longe optimum. Lud. ElzeviriusGa naar voetnoot3) repetit editionem operum Senecae patris et filii prosa conscriptorum a nostra cura; jam tertio in tomo sudant opera; notae quoque a manu secunda auctiores paratae, nisi qua tuis copiis se posse augeri sperant. Tragoedias innumeris locis ex magni Ducis membranis integriores cum notis meis expectat Lugdunense praelum MoyardiGa naar voetnoot4). Vides, quam me juvare beneficium tuum possit. Postea forte Livios Mss. petam. Nam et quae ad hunc auctorem notavi, ita sunt adaucta, et iteratam editionem sine illis dederint Elzevirii, quod in unum ejus molis tomum concludi non possent. Spem tamen faciunt in majori forma publicandi Livii et ei adjungendae lucubrationis nostrae. Vale, vir splendidissime, et diu etiam superstes fruere gloria tua, quod etiam nostra interest, cum tam pauci supersunt, quibus studia nostra approbare possimus. Daventriae, Idibus (13) Ianuar. CIƆIƆCLVIII. |
|