Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 298]
| |
5563. J. WesterbaenGa naar voetnoot1). (L.B.)Cum ex gravi morbo nuper decumberes, non leviter tibi indolui, cui, non ita pridem improvisum charissimi filij tui funus passo, cum hoste intestino eoque acerrimo, et qui ita valetudinem tuam subruebat, ut non levia aut ludicra peti, sed de tua vita agi diceretur, conflictandum erat; erexit tamen mihi dejectum ex rumoribus animum D. LybergiusGa naar voetnoot2), quem subinde de statu morbi tui percontabar. Nunc, cum hactenus te convaluisse intelligo, ut in publicum prodeas, spero te propediem pristinae firmaeque valetudini restitutum iri, quam uti diligenter cures, pro amore et affectu erga te meo serio te monitum velim. Serenus hodie est dies. Utere hujusmodi aëre; crassum autem ac nebulosum, qualem heri et nudius tertius experti sumus, fuge. Vitalibus enim et naturalibus partibus gravem illum et mentis arci infestum esse qui ambigit, nae ille satis sereno et defecato est cerebro, certe non parum dissentit a medicorum filijs. Quia autem nunc dicenda bono sunt bona verba die, scribebam ad te versiculos hos, cum ad me venit MaesiusGa naar voetnoot3) - cui optime quis mandet quod ad me recte curatum velit - cum ingenti volumine poëmatum tuorum, pro quo maximas tibi gratias ago. Non aspernetur ejusmodi strenam Imperator Caligula, qui ineunte anno se illas recepturum edixit, stetitque in vestibulo aedium Calendis Jan. ad captandas stipes, quas plenis ante eum manibus ac sinu omnis generis turba ferebat, auctore SuetonioGa naar voetnoot4). Quod tanto tuo muneri rependam, nihil habeo praeter animum gratum. Vale. Ipsis Cal. Jan. (= 1 Jan.) CIƆIƆCLVIII. |
|