Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5561. Aan N. HeinsiusGa naar voetnoot4). (L.B.)*Rogo te, vir amice, ut hunc fasciculum, sicut tuâ sponte recepisti, cl[arissimo] Gronovio tuto reddendum cures. Parvi est immane volumen poematum meorum vernaculorum, quod tanto viro exhibere audeo, officij potius causâ, quam quod ipso lectore dignum existimem, sed membranulis Mss., quas amico selegisti, et ego his inclusi, doleam sinistri quid accidere. Expectant te CaesaresGa naar voetnoot5) mei, quibus inopinato elapsus es. Interim rudiore Minervâ coepi plerosque in ordinem redigere, ne diutius te morer quam necesse sit, vel mereantur tot mali nummi. Tuos tam sollicite collectos cupiam inspicere et admirari, nisi gravior sarcina sit quam quae facile transportetur. Si quis item Amstelodami reperiatur, qui de penu aeneo, quibus carere possit, supplere velit egestatem meam, ut majorum nummorum seriem continuem unam et absolutam, experiri libeat, quo pretio inter nos convenire possit. Tibi si quis ejusmodi homo occurrat in magna urbe, omnium bonarum rerum horreo, peto mei memor sis. - De exemplaribus Poematum quod tibi destinatum est, hic te expectabit; ajunt enim brevi te hac reversurum, et obstat bibliopegorum segnities, quominus debitum hoc meritissimo tibi citius pesolvam ..... Hag. Com., IX Cal. Jan. (= 24 Dec.) CIƆIƆCLVII. |
|