Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5517. Aan J. WalliusGa naar voetnoot5). (K.A.)Inique mecum agitur, nisi testantur qui e famulitio vestro januas observant, bis me conatum frustra praesentem te convenire, cum Bruxellam iter facienti, atque item reduci, Antverpiae non multis horis licuit commorari. Ab eo tempore cum ad vos excurrendi non semel nova se occasio procul aut sperandam, aut timendam ostentaret, distuli hoc quidquid est officij, donec dexteras daretur jungere, et amicitiae nodum, quem singularis doctrinae tuae pretium et aestimatio pridem mihi injecerunt, coram sic obstringere, ut nec Iovis ira nec ignes. Nimirum, vir eximie, qui me causam adulandi procul habere facile concessum sis, id me ἐϰ μυελοῦ ψυχῆς hic profiteri obtestor credas, ex quo Musas Latinas Latio barbaries expulit, nihil ad nitorem politissimae vetustatis Romanae propius accessisse videri quam ea tot elegantissima poemata, quibus rem omnem literariam ornastis, praestantissima trias vatum, tu, Walli amplissime, cum Sidronio HosschioGa naar voetnoot6) et Guilielmo BecanoGa naar voetnoot7). Patere te huic bigae tertium adscribi, quando vos et par stili gratia sociat, et tam aequabilis ubique decor ut, Senecae verbis, in singulis sit quod eminere posset, nisi inter paria legeretur. Neque ipse quidem discernere audeam, quem mihi de tribus autorem praelegat, qui id auscultanti non indicaverit. Huic calculo suum adjecisse virum eruditum | |
[pagina 277]
| |
Guilielmum GrotiumGa naar voetnoot1), Hugonis fratrem, quem itineris de quo dixi jucundissimum comitem habebam, testabitur ejusdum epigramma currente navi conscriptum, in qua scilicet a lectione vestrarum elegantiarum uterque incalueramus plus satis. Ejus testimonij exemplar, si libet, apud amplissimum GevartiumGa naar voetnoot2) invenies, et quantum hic male laxo sermone prodidi, eleganti metro collectum amabis. Plura quae huc faciunt coram aliquando, si Deo visum erit, conferemus. Interim tu vale, vir eximie, et me ama. Idem ut excellentissimus SegherusGa naar voetnoot3) facere perseveret, quaeso vel te saepius admonente fiat. Hagae Com., XV Cal. D. (= 17 Nov.) 1656. |
|