Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5507. J. WesterbaenGa naar voetnoot3). (L.B.)Est hic tibi dies natalis, quem uti tibi faustum felicemque opto, ita ad te hodie sine munusculo accedere nefas duxi. Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iola, canebat Damoetas ille apud MaronemGa naar voetnoot4), qui cum Menalca carmine certabat. Tu si a me hodie Phyllidas poposceris, frustra eris. Phyllida non habeo, sed quod potui, sylvestri ex arbore lecta Solet hic agellus noster ea ferre, quae Curij et Fabricij coenent; nunc curâ atque culturâ meâ factus hortulus fructus dat, qui Lucullis in delicijs sint. Certe Romanorum illum, quo nemo magis laute opipareque apud Neapolim vixit, suis in hortis duracina non habuisse crediderim, quia tum temporis illa Romae incognita fuisse constat ex Plinio, qui, uti scis, vixit tempore Vespasiani. Sunt illa, inquit, intra triginta annos reperta et primo denarijs singula vendita. Et mox: Pomum innocuum expetitur aegris, pretiumque jam illis triceni nummi fuere, nullius majore; quod miremur, quia non aliud fugacius, Lib. XV, cap. 12, et sequenti: Persicae arbores sero et cum difficultate transiere, etc. Pruna quoque omnia post Catonem | |
[pagina 273]
| |
coepisse manifestum est. Voluissem et his melonem addere insignem et melioris notae, sed nondum permaturuerat. Post mittam. Nunc vale et vive, hodie nate, et me ama. Proveniant quarti sic tibi saepe dies. Ex arenis meis, pridie Non. (4) Sept. CIƆIƆCLVI. |
|