Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 252]
| |
5457. Aan I. CaterusGa naar voetnoot1). (K.A.)Quae ad defensionem Ill.mi Chanuti, qui modo in patriam revocatus abijt, reponenda D. Caterus judicavit, eo quo destinata sunt ocyus curabuntur. Quam in me censuram strinxit, eam ego ut ab amica manu feram, a Iesuitae supercilio prorsus non ferendam duco. Expurgatorios indices, quibus illa gens in optimos quosque maximosque autores ausa fuit invadere, cum viris eruditis et cordatis semper non contempsi modo, sed et pravi commatis existimavi, et gravi iniquitate laborantes, dum audire, quod ipsis aegre sit, patres non patiuntur, qui Christianos a se dissentientes nullo non scommate impetere laudi ducunt, quod et auriti saepe testes experti sumus et oculati lectores quotidie experimur. - De Ibero quae lusi, diu ante factam pacem, de hoste dixi. Neque enim tot epigrammata nascuntur paucis annis, neque ejici continuo, mutatâ rerum facie, justum est, quae cum nascerenter apposite prolata fueruntGa naar voetnoot2). In Italiae degeneris vitia adolescens invehebarGa naar voetnoot3), adjecto tum quoque tenui thure, quod D. Catero placuit non observare, neque eam rem hactenus mihi vitio versam memini. Quae ibi flagitia commemoravi, an leniore manu defricari mereantur, Iesuitae viderint; nobis horrori sunt. Haec Iesuitae dicta sunto, non Catero, cuius ego et eruditionem suspicio et amicitiam usque colui et culturus sum. 7 Feb. 1656. |
|