Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5428. J. WesterbaenGa naar voetnoot4). (L.B.)Dum in Momentis tuis desultorijs subinde desultorios saltus facio, incidi in jambos, qui agmen ducunt epigrammatum illorum, quae duobus libris accessere tuis ante editis. Sunt illi a te olim scripti in natalem tuumGa naar voetnoot5). Arripui autem ex ijs ansam et hos qualescumque hodie, qui tibi natalis est, foribus tuis suspendereGa naar voetnoot6). Agnosces hic rosas tuas lappis tribulisque meis innexas. Feci hoc exemplo illorum, qui, dum serta ex parabilibus et domi natis adornant floribus, hic illic aliquem melioris notae et ex Adonidis hortulis comparatum ijs inserunt, quo pretium corollis suis accedat. Si et tu affectum erga te meum, quem levidensibus hisce versiculis immixtum vides, agnoscere voles, erit unde tibi illos non omnino contemnendos, saltem non ingratos, fore confido ..... Ex meo Ockenburgico, prid. non. (4) Sept. CIƆIƆCLV. |
|