Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5422. J. WesterbaenGa naar voetnoot11). (L.B.)Pro munusculo poëmatum tuorum uti tibi gratias debeo agoque, ita mihi apprime gratulor, | |
[pagina 242]
| |
quod me isthoc honore et favore amplecti dignaris. Quid de Momentis istis desultorijsGa naar voetnoot1) sentiam, literis meis significavi, quas olim ad te dediGa naar voetnoot2), postquam Bruno, tum tuus, ad me eorum exemplar curaverat tuo, uti scribebat, mandato. Quae priori editioni accessere, non parum pretium hujus operis augent, quod multifariae tuae eruditionis tabula et compendium est Omnisque plena pyxis elegantiae, - quod de te olim dixit Barlaeus ὁ μαϰαρίτης - imo omnium deliciarum cupediorumque penaria cella. Odas illas sacras, quae Davidis Psalmi vocantur, scripsi rhythmis Belgicis eo versuum numero ijsque modis, quibus in ecclesijs reformatis canunturGa naar voetnoot3); harum exemplar, quae jamjam divulgantur, ad te mitto. Sed ne haec me tuis repensa velle puta, ut me aere tuo solvam, nisi pondus a materia aestimes. Forma nil pendet in lance, sed rei pretium facit artifex manus...... In Ockenb., XVII calend. Sept. (= 18 Aug.) CIƆIƆCLV. |
|