Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 230]
| |
5393. Aan A. ColviusGa naar voetnoot1). (K.A.)Grandes tibi gratias et Calthovio duo filij agunt et parens unus, quos omnes eâdem humanitate devinxistis, relaturos proinde gratias grandiores, et quidem vitreas, quando sic jubetis, atque, ut vere generosi sitis, fragilissimas lentes mercari sustinetis nobiliore metallo. Microscopijs primum ex officina nostra docebimini, quanti opifices simus. De macroscopijs nihil hactenus tam certi pollicemur quam olim, Deo volente, praestituri sumus. Sesquipedalia, tripedalia et quod excurrit parvo negocio expediuntur; hanc longitudinem si duplices, triplices, imo et quadruplices, quod jam nunc mei feliciter praestitere, difficile opificium est, quippe quod levissimo atque imperceptibili manus lapsu vitiatur. Id Calthovius inprimis, quâ ingenij sagacitate est, si colloquamur, facile intelliget, neque dubium est, quin, si hoc agat serio, aliquid huc de suo conferre valeat, quod neque posteri doleant inventis additum. Saluta, quaeso, verbis nostris quam officiosissimis nobilissimum artificem, quem ego, si velit, posse credam, quod in veteri proverbio est, σίδηρον πλεῖν διδάσκειν. Tu vale, vir amice, et rem tibi esse statue cum hominibus non ingratis. Hag. Com., IV Cal. Mart. (= 26 Feb.) CIƆIƆCLV. |
|