Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5391. A. ColviusGa naar voetnoot2). (L.B.)Vulcanus noster Kalthovius, me instigante, laminam hancce rotundam, superficie planâ, tandem perfecit. Eamque filio tuo, subtilissimo mathematico, placituram sperat. Hostimenti loco nihil petit, ne χρὐσεα χαλκείων. Alchymistae plumbum aut ferrum in aurum transmutare praetendunt, sed hactenus frustra. Ille autem durissimum illud metallum in concavum et convexum vitrum mutari optat, hoc est cambium quod desyderat. Ita unius docta manus alteram ditabit. Ego autem eucharisticum illud tuum verbum aestimo. Non est ingenui exspectare beneficium ab eo, cui summopere obstrictus est. Non possum cum BaudioGa naar voetnoot3) gloriari in paupertate, me habere magnates debendi reos, atque in eo divitias suas collocare. Interim non solebat spernere ϑεῶν ἐρικὐδεα δῶρα. Beatos ego judico, qui in hoc doctissimo saeculo possunt inventis aliquid addere. Nos christiani praesertim aciem mentis et oculorum in patriam intentiores habere debemus ..... Dordraci, 10 Cal. Mart. (= 20 Febr.) 1655. |
|