Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5343. Aan J. WesterbaenGa naar voetnoot2). (K.A.)Itane perstas, vir amice, nec monenti de mantissa Gallica fidem habes? Etiam te atque etiam rogo, ne quid praecipites; quin si quid paginis vacivis destinas, quidvis esto id potius quam ut exteris te praebeas. Minus decorum est in hisce talibus aperte proloqui; sacri dies sunt; ad sacra te remitto. Totum hoc quod volo Paulus ad Corinthios primâ dixit, versu 6, cap. 5Ga naar voetnoot3). Verbum non amplius addo. Mox tute videris. Vale et vel hinc me disce .... 4 Apr. 1654. Gallos time; nec sit pudor; leoninum est. |
|