Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5335. J. WesterbaenGa naar voetnoot6). (L.B.)Etsi perdifficile esse novi aliquid tuis auribus dignum canere aut dicere quod sapiat tam eleganti palato, neque ullius censuram, si ad incudem et exactissimam limam mea revocanda sunt, aeque atque tuam pertimesco, fretus tamen tua humanitate et favore, quo aliorum quoque conatus et labores, ut illis ad majora et meliora animum addas, te prosequi confido, ausus fui ad te mittere partem foetus Ockenburgici, caput et thoracem - ventrem postea daturus inspiciendum et artus, ubi totus erit editus; ad eos nimirum terminos redactum me videbam, ut in tuum conspectum haec producenda essent, ne, si haec mea penitus ante a te non visa prodirent, inimicum illum experirer, quem inscium nec rogatum, nedum exoratum vadem et vindicem mihi tam confidenter, ne dicam impudenter, paraveram. Redierunt nunc ad me quaterniones illi cum tuis literis perquam gratis, in quibus binos mihi injecisti scrupulos, unum de mendis et quidem passim, alterum de mea securitate et seculi vitio. Prior levis est, si typographica tantum sunt et ejusmodi, quae lectorem non suspendunt aut sensum mutant vel detorquent. Non semper correctorem egi, usus subinde amici cujusdam ope propter querelas typographi, qui inte[r]ruptis, dum itur et reditur, operis domi desidebat, tristia venturae metuens jejunia lucis. | |
[pagina 199]
| |
Sed et fateor, ubi haec relegi, pauca animadvertisse alicujus momenti, quae tu cursim et obiter et quasi per transennam haec inspiciens videris notasse. In proprijs non cernimus acute, quia, cum memoriae aliquo modo inhaereant, non haeremus in illorum lectione neque ad literas satis attendimus. Scrupulus alter gravior est, quia aliquod periculum mihi denunciare videris a saeculi vitio et morosi ingenij hominibus, quos terra nunc educat, forte post daturos Progeniem vitiosioremGa naar voetnoot1), quod vix ulla circuitione usus scapham scapham plerumque nomino. Nescio tamen me hac parte peccasse, naturâ et verecundiâ pronior ad velanda illa - sic de his loqueris - quae ad Veneris aut sacra aut furta pertinent. Sed si quae sunt ejusmodi, quae neque satis caste neque satis caute dicta putet, qui candorem meum conspurcare mavelit quam tegere, vindicabunt se illa sub allegoriarum et aequivocationum umbrâ et usitatis loquendi formulis et quae in ore sunt etiam pudicioribus. Si quem offendam in epigrammate ad imitationem istius Martialitij scriptoGa naar voetnoot2), mutabo versiculum, qui de vesica fututa loquitur, hoc modo: Cui vesica putris talenta donat, Donat jugera, etc. Quod si vesica putris ipsi displicet, legat: Cui pro basiolis talenta donat, etc. Si ad alia respicis, nescio quoque, quid hic sit quod non ferat seculum in Batavis. Quae de Grootio et Oldenbarneveldio intercalaviGa naar voetnoot3), si ea in transitu videris, sunt ea talia, quae non offendunt Hollandiae proceres, qui jus et supremam suam ibi potestatem et agnoscunt et sarta tecta volunt; plerosque etiam, quos olim studia partium abripuere, liberavit a fascino longa dies et, quo Poenorum compescitur ira leonumGa naar voetnoot4), tempus; alios, quibus nunc etiam suae placent lemae, non curo, dummodo cordatos et aequiores casuum humanorum aestimatores habeam propitios. Sunt et quaedam, quae sequuntur, quae rem concernunt Britannicam, sed scripta tum, cum securius isthic stomachari liceret et Hannibal ad portas esset; distinctio temporum, quae et scripturas conciliat, me hic immunem praestabit, etiam si dicenda causa esset devant ce droole, Qui fait le bigot et la nicqueGa naar voetnoot5)
A tout le peuple Britannique,
Qui jadis homme comme toy
Fait maintenant le Maistre et Roy,
Par sort ou brusques destinees,
Qui par des puissantes armees
Se rend redoutable partout
Et Parlement et peuple fout,
A qui on baise la pantoufle,
Et danse et chante comm' il soufle.
Etiam balbutire gallice incipio recens a lectione tuae strenae et responsi illustris foeminaeGa naar voetnoot6), afflatus numine, quippe Jam propriore dei. Reclude mihi divitem istum, quem offers, penum, quo ϰαὶ ἡ ϰυνώδης ὄρεξις saturetur et admiseris ad nucum cumulos cercopithecum et ad rem summam cibariam ErgasilumGa naar voetnoot7). Non eat ille alacrius ad praefecturam, ubi jus dicat larido, sumat, promat, poscat quidvis, venturus pernis pestis, larido labes, sumini absumedo, callo calamitas, lanijs lassitudo, ut est in CapteiveisGa naar voetnoot8). Afficiunt enim me - dico iterum, ut tu audias - uti alia tua, ita et hae festivitates et frontem mihi explicant, et si mihi subinde aliquid tuorum submittere dignaberis, solitudinem hanc minus mihi gravem meque in otio minus otiosum reddideris. Bon jour, bon soir, tranquille nuict,
Sommeil d'un' heure six ou huict, etc.
At ne et mihi regeras, Equidem tacere te malim quam taciturum te dicas, taceo. Vale, vir maxime, et me ama. In Ockenb., IV Kal. Martias (= 26 Febr.) CIƆIƆCLIV. |
|