Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5332. Aan J. WesterbaenGa naar voetnoot6). (K.A.)Ecce quaterniones tui, vir nobilissime, postridic quam avelli ab amica potuere. Id nimirum heri accidit et sub octavam vespertinam. Habes unde augurium capias de benevolentia lectorum. Ipse ego pleraque percurri; omnia me varie nunc districtum fateor non perlegisse, ne quid morae injicerem, dum urgeris praelo currente. Supersunt enim, et passim quidem, quae et typographi industriam et ipsum te correctorem menda fugisse secundis curis observaturus es. De saeculo satis sic te securum video, adeo vix ullâ circuitione usus scapham plerumque scapham nominas. Tute videris: terra malos homines nunc educat et moroso ingenio. De autore Vitaulij quae totis modijs interjecisti, ne attingere quidem audeo, nedum ut adstipulari credas verbis, si me novi, a veritate perquam alienis, quibus tibi tamen agitare venam placuit, ut quid posses, ibi maxime doceres, ubi causa deficeret et argumentum, quae nostra nimirum isthaec sacra tractantium faceta ambitiuncula est. - Gallico sermone nuper quae vides lusi ad pulcherrimam Slavatam, inclyti ordinis Laetitiae magistramGa naar voetnoot7). Addo et responsum elegantissimae mulieris | |
[pagina 198]
| |
statim ad me remissumGa naar voetnoot1), in quo si artem desideras, naturae genium amplecteris, meà quidem sententia, multa laude dignum. Hujusmodi nugis si te capi sentiam, penum offero, quo vel canina fames satietur. Vale, vir amice, et has chartulas ubi perspexeris, quaeso ad me redire sinito. Hagae, VI Kal. Mart. (= 24 Febr.) CIƆIƆCLIV. |
|