Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5308. Aan A. VorstiusGa naar voetnoot7). (K.A.)Scriptoribus rei rusticae Latinis, M. Catone, puta, Ter. Varrone, Palladio et L. Columellâ, contubernalibus in Vitaulio meo, uti soleo quam familiariter, | |
[pagina 185]
| |
quales nimirum Coloniae anno CIƆIƆXXXVI Ioannes GymnicusGa naar voetnoot1) in 8o excudit. Haec editio cum de male politis sit, et nimis quam mendosa, consulendum te imprimis duxi, ut, si quis praestantissimos autores meliori formâ vulgaverit, indicare digneris, et quovis pretio redemptos ad me remittere. Tum si quis eos aut notis aut uberiore commentario illustraverit experiens vir, gratissimum erit scire et meis sumptibus comparari. Reperiuntur in catalogo officinali VictoriusGa naar voetnoot2), ScaligerGa naar voetnoot3), Fulv. UrsinusGa naar voetnoot4) et alij, qui tale quid moliti sint, editi Heidelbergae apud Commelinos, CIƆIƆXCIII, in 8o. Et seorsim Cato Lugduni Bat. apud Raphelengium CIƆIƆXCV, item in 8o. Invenio ibidem Theod. ZwingeriGa naar voetnoot5) opusculum, quod Methodum inscripsit rusticam Catonis atque Varronis, Basileae editum CIƆIƆXCV, 8o, et Conr. HeresbachijGa naar voetnoot6) denique Rei rusticae libros IV, Spirae, in 4o excusos, ut et Noribergae simile quid a Ioachimo CamerarioGa naar voetnoot7) in 8o, CIƆIƆXCVI. Horum omnium si quid instruendo mihi agricolae tironi facere existimabis, aut recentius porro quid et praestantius elaboratum noveris, quaeso te, certiorem facere me ne graveris. Non occurrit unius ad haec indiganda consilio prae te in omni Academia uti possem certius aut expeditius; addam et amicius, si pro necessitudine, quae non nupera est inter nos, otio me tuo tam familiariter abuti pateris, in re nimirum a professione tua minus aliena .... Hagae Com., IV Id. (10) Sept. CIƆIƆCLIII. Inter Graeculos item si qui satis docte rusticati sint, ut Latinis accenseri mereantur, expectabo ut de his quoque indicium facias. De morte magni SalmasijGa naar voetnoot8) heri nobis nunciata neque vobis, ut arbitror, inaudita, tecum doleo, et quidem ἐϰ μυελοῦ ψυχῆς. Homo fuit, et ab humanis aliquot imbecillitatibus minus quam voluissem immunis, at rei literariae tamen sidus illustrissimum, qualiumque hoc saeculo non ullum temere oriturum speres. Ecce de magnis adversarijs, ut fatum decernere placuit, alterum iudicijGa naar voetnoot9), alterum totâ vitae luce orbavit. Adeoque vi dirempti sunt, quos expedisset placatas animas Creatori obtulisse. |
|