Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5290. J. WesterbaenGa naar voetnoot4). (L.B.)Ignosce, si tardius, quam oportet, ad te redeunt tua haec resegmina. Operae pretium erat illa exscribere et mihi eorum servare ἀπόγραϕον, ne, si cum alijs multis, ut minaris, olivis cordylisque unquam voveantur, deesset unde damnum hoc resarciri posset. Moverant etiam mihi isthaec ἀποκνίσματα κνισμὸν quendam et pruriginem Belgicis versibus reddere ista quae tu Romanis, ut et hinc nostris Belgis, ubi aliquando videbunt specimen hoc priscae probitatis Anglicanae, appareat, quantum ab illâ recesserint, qui execrandis flagitijs et abominandis parricidijs nuper nobilitati, nunc rerum potiti rapinis et latrocinijs socios amicosque populi Anglicani Batavos tantum non perditum ire conantur. Vide, si placet et otium est, an autoris mentem assequi et exprimere potuerim. Certe, quod in meis hisce non est illa concinna, pressa, nervosa et Laconica dictio, quae in tuis ipse video, sed praeterquam quod alius, quam ego, hoc possit felicius, non videntur ista sermone nostro tam compendiose et contracte dici posse, nisi per eos et apud eos, qui salebrosa et Cimmerias amant tenebras. Volunt quidem, meo judicio, hujusmodi γνωμολογικὰ et arguta dici breviter et a brevitate gratiam sibi sumunt et decus, sed et perspicue dici volunt, uti lex, cujus instar habent, quae non intellecta non magis obligat quam non lata; quod utrumque ubi assequi difficile est, satius est, ut Lacon aliquid admittat Attici, quam ut lumen cedat nebulis. Annotavi quaedam, quae inter legendum occurrebant, quae hic seorsim habes. Videre subinde in alienis se putat luscus, quae in proprijs transijt Lynceus, et quid, quod Saepe suos solitus recitare Propertius ignesGa naar voetnoot5),et quod Saepe suos tribuit numerosus Horatius auresGa naar voetnoot6), quam ut eas arrigeret admissus auditor et attenderet, num quid inter recitandum occurreret, cujus monendum putaret amicum, ut aut ille adverteret animum ad id quod non viderat, aut ut perperam momenti scrupulum, quem movebat, eximeret? Ubi dignatus fueris versiculos hos meos per otium percurrerre, redeant, si placet, ad amicam istam, ubi penum illum tuum poë- | |
[pagina 176]
| |
ticum, cujus haec Quarliana pars erant, offendi. Tutius illi tabellae tuae et meae committuntur quam Armeniorum aut Persarum centuria, impetus in quos continuo fiat. Det Deus Opt. Max. et illi et tibi valetudinem firmam et, si eam ad amussim optas, meam, quam mihi perpetuam faxit idem Deus. Quod me iterum rogas de non vulgandis illis quae sanguinem ventilant, frustra rogas; non enim prorepunt extra limen meum neque committentur typographorum fidei quae tu meae, de qua velim ne ambigas. Scio ego probe, quid in eo mei sit officij, et stat hic propter me Harpocrates digito labijs impresso. Quare si quid aut lusisti aut ludes, cujus me participem facere dignaberis, jubeo, si hoc pateris, ut sine metu aut sollicitudine ulla ad me mittas. Nunc magnas tibi gratias ago pro tuo VitaulioGa naar voetnoot1), prae quo jam sordent Tempe Thessala et quod par sit tuis Batavis. Vale. In Ockenburgico, IVo Calendas Majas (= 28 Apr.) Ao CIƆIƆCLIII. |
|