Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5288. J. WesterbaenGa naar voetnoot10). (L.B.)Solent subinde pictores aut animi gratiâ, aut ut aliquid suae artis addiscant, imitari insignium artificum ἀρχέτυπα, et quia pictoribus atque poetis | |
[pagina 175]
| |
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestasGa naar voetnoot1), conatus sum Belgicis versibus imitari fugam illam tuam classis Anglicanae, etiam Αυκοῤῥαίστην, sed conatus tantum. Quam non stylus hic meus exprimit carminis tui majestatem! Et vide, quam forma princeps ab hac, quam duxi figuram, distet; sed quis praeter te ipsum hoc assequatur? Scripsi etiam ad λυκορραίστην tuum aliquot versiculosGa naar voetnoot2), sed pro meo modulo. Fave ardori et meo in te affectui, quos ab humanitate tua impetraturus confido, ut non dedignaturus sis audire cum Apolline cantantem Pana, non quidem illum incubum, sed succubum. Apocnysmata tua etiam nunc apud me manent. Diu est quod non fui in illis, distractus alijs curis, levibus tamen, et quae loquuntur, ubi ingentes stupent..... Prid. Id. (12) April. CIƆIƆCLIII. |
|