Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 165]
| |
5269. Aan Anna Maria Schurman. (K.A.)Veterem, ecce, meam et solennem insaniam nuper insanivi atque eius rei testes scilicet universos pene Christiani orbis incolas suo sibi sermone advocaviGa naar voetnoot1). Desunt, fateor, ad orientem non pauci, quos non compellavi, conscius mihi balbutiei meae aut inscitiae. Sed desinendum alicubi fuit, ut esset unde tu ordiri posses. Ecquid cor tibi rite salit, eritque in manu tua Trajectinas Musas cohibere post tam garrulas Hagienses? Adjicio poematium unum atque alterum ἀρτίχυτον, ut caetera, et praecipiti furore natum. Haec, ubi commodum erit, remitti postulo, quia autographa imprudenti periere, neque ad manum nunc est qui describeret. Vale, virgo nobilissima, dominisque Voetio et Swannio, si tanti est, singula horum exemplaria meis verbis tuisque tradi jube. Hag. Com., 17/27 Ian. 1653. |
|